Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Sententia D. Thom. distingui processiones per hoc quod una est ab una per ona, alia a duabus. Hanc refutat: Primo, quia si principium formale agendi est idem, non refert an sit in uno vel pluribus. Secundo, sequeretur esse infinitas personas divinas, quia poneretur quarta a tribus, etc. Tertio, distinctio reducenda est ad aliqua primo dive sa, quae sic sunt, omni alio secluso, sed unitas et pluralitas suppositi non sunt hujusmodi.
Alio modo (a) ponitur istas productiones distingui per hoc, quod una productio est ab una persona, alia a duabus personis.
Contra hoc, quia si idem sit principium formale producendi aliquid propter esse ejus, in hoc supposito vel in illo non erit principium alterius rationis, quia albedo in lapide et in equo est principium immutationis visus ejusdem rationis, ita etiam si eadem albedo esset in duobus ut in uno, esset principium immutationis unius rationis; istae autem productiones ita distinguuntur, quod non sunt ejusdem rationis: ergo oportet istius distinctionis assignare aliam rationem, quam unitatem vel dualitatem suppositorum agentium.
Item, secundum istam viam (b) possunt poni infinitae personae in divinis. Posset enim poni quarta persona a tribus, et quinta a quatuor personis, nec esset aliqua ratio Trinitatis in personis divinis, si tantum esset distinctio per unitatem suppositi agentis et pluralitatem, et non esset distinctio per rationes producendi.
Item, omnis distinctio (c) reducitur ad aliqua primo diversa, quae essent distincta, si per impossibile essent ab omnibus aliis separata: ergo ista distinctio est. per aliqua talia, quae essent distincta, omnibus aliis per impossibile praetermissis, quae etiam seipsis sunt primo diversa: talia non sunt unitas vel pluralitas suppositorum agentium, si non sit aliqua alia distinctio in principiis agendi: ergo, etc. Circumscripto enim omni alio ab unitate vel dualitate suppositorum, non videtur quod ista unitas vel pluralitas sit prima ratio distinguendi productiones.