CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Alio modo ponitur, etc. Thomas dicit, quod spiratio passiva differt a generatione passiva per hoc, quod ipsa est a Patre et Filio, et generatio passiva tantum a Patre, id est, quod ipsam esse a duobus est ratio distinguendi ab illa, quae tantum est ab uno, et Doctor improbat hoc. Et sensus primi argumenti est, quod quae sunt ab eodem principio formali, possunt esse ejusdem rationis si illud sit in pluribus sive in uno, ut exemplificat de albedine. Aliquid ergo esse a pluribus suppositis non est ratio distinguendi respectu illius, quod tantum est ab uno supposito, ergo oportet quaerere aliquid aliud, per quod distinguantur.
(b) Item, secundum istam viam. Non salvat Thomas tantum esse duas productiones, quia si una productio tantum differt ab alia, quia est a duobus, et alia tantum ab uno, ita posset poni quod tertia productio per eamdem rationem potest distingui, ita quod tertia distinguatur a secunda et prima; quia tertia est a tribus, secunda a duobus, prima ab uno, et similiter de quarta, et sic in infinitum eundo: sic non ponit tantum duas productiones sub aliqua ratione distingui sic, quod impossibile est esse plures.
(c) Item, omnis distinctio. Sensus hujus litterae est, quod omnis distinctio est inter extrema primo diversa, vel est reducenda ad aliqua primo diversa, et hoc formaliter. Exemplum, distinctio quae est inter hominem et asinum, vel est inter ipsa tanquam inter aliqua primo diversa, et hoc non, quia conveniunt quidditative in animali: ergo distinctio hominis et asini reducenda est ad aliqua primo diversa, et sic distinguuntur per rationale et irrationale. Et sic debemus accipere primo diversa, id est, non convenientia quidditative in eodem simpliciter praedicato, quomodo conveniunt homo, et asinus, qui conveniunt in animali quidditative: rationali vero et irrationali non. Et si ultra quaeratur an rationale et irrationale sint primo diversa in se? patet quod non, quia conveniunt in ente quidditative, ut patet supra dist. 3. quaest. 3. et sic distinctio rationalis et irrationalis reducenda est ad aliqua primo diversa, puta ad ultimas differentias, quae non conveniunt in aliquo quidditative, ut patet a Doctore ubi supra, et est sensus: Si homo et asinus differunt essentialiter, ex quo non sunt primo diversa, per quid differunt? Dico quod per rationale et irrationale; rationale et irrationale differunt, ex quo non sunt primo diversa absolute; ergo per aliquid. Dico quod per ultimas differentias, quae non conveniunt in aliquo quidditate, et illa sunt primo diversa. Et illae per quid differunt? seipsis tantum; et intelligo sic, quod quando aliqua differunt, et seipsis differunt, circumscripto quocumque alio per impossibile, adhuc differunt per suas rationes formales, et illae rationes formales sunt primo diversae, maxime ultimae,et differunt, per quid? Dico quod seipsis, id est, quod circumscripte quocumque alio adhuc seipsis differunt, et sunt rationes formales distinguendi formaliter illa, quorum sunt tales rationes. Sed spirationem passivam esse a duobus, ita quod esse a duobus sit ratio formalis distinguendi illam a generatione passiva, quae tantum est ab uno, tunc circumscripto quocumque alio, adhuc esset ratio distinguendi posito illo solo, et hoc est falsum, quia prius res est in se quam intelligatur esse ab alio, sicut habuimus a Doctore dist 3. quaest. 5. contra Henricum. Nam prius intelligo lapidem absolute, et secundo intelligo relationem fundari in illo et terminari ad producens; in illo ergo priori certum est quod distinguitur a generatione passiva; ergo non per se, quia a duobus. Et ultra, si ipsa tantum esset a Patre, adhuc distingueretur a generatione passiva, ut patuit supra dist 11. quaest. 2. Et quia Doctor addit ibi : Talia non sunt unitas et pluritas, etc. argumentum formo aliter : Omnis distinctio est inter aliqua primo diversa, vel reducenda ad aliqua primo diversa, id est, quod omnis distinctio est originative, vel ab aliquibus primo diversis, vel reducenda ad aliqua primo diversa originative ; sed spiratio passiva et generatio passiva vere distinguuntur ; ergo erit ab aliquibus primo diversis, quibus positis, et omni alio circumscripte, erunt originative talium distinctorum ; sed posita pluralitate suppositorum et unitate, id est, posito quod spiratio passiva sit a duobus, et generatio passiva ab uno, certum est quod circumscripte intellectu et voluntate, esse a duobus non est principium distinguendi spirationem passivam a generatione passiva, sed quia una est per modum naturae, et alia per modum voluntatis . Modo si spiratio passiva posset esse a Patre et Filio circumscripta voluntate non esset libera, et hoc est quod dicit, non tamen sic intelligo, quod intellectus et voluntas sint primo diversa absolute, quia in conceptu entis conveniunt, sed dicuntur primo diversa, quia non conveniunt in formali realitate, ita quod dicantur unum formaliter ; vel si non sunt primo diversa absolute, possunt tamen reduci ad aliqua primo diversa, puta ad ultimas differentias distinguentes illa.