CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Opinio Goffredi huc aliquo modo spectat, quatenus ait spirationem activam distingui a generatione passiva, quia stat cum hac et cum opposito ejus, id est, cum generatione activa, cum qua non compatitur passiva. Haec refutatur sicut praecedens, et adducuntur duae aliae rationes contra utramque simul. Prima, ideo spiratio activa stat cum generatione activa et pasiva, et generatio activa non, quia spiratio activa distinguitur a generatione ; ergo incompossibilitas illa non est prima ratio distinctionis emanationum. Secunda, emanationes distinguuntur ex principiis productivis, ex dist. 2. q. 7. et ex d. 10. quia unum est per modum naturae, alterum per modum voluntatis, et hac ratione Verbum est Filius, Spiritus sanctus non, de quo infra ad primum, et late 3. d. 8. q. unio.
Aliter ponitur (a) istas productiones distingui, quia una est cum alia et cum opposito ejus, ita quod ratio distinctionis relationum disparatarum est distinctio oppositarum relationum, quatenus scilicet una relatio disparata secum compatitur duas alias relationes oppositas, sicut vis spirativa stat cum generatione activa et passiva, et ideo distinguitur ab utraque illarum.
Contra istud potest sic argui, sicut contra opinionem praecedentem: non enim assignat ista positio quare non possent esse infinitae personae, quia semper posterior relatio posset stare cum oppositis relationibus prioribus.
Praeterea, non esset primo diversitas inter hanc productionem et illam, nisi per hoc quod ista productio esset cum una et sua opposita ; et alia non stat cum sua opposita, et ita ista non esset prima ratio distinctionis, quia prima ratio distinctionis est aliqua ratio primo distinctorum. Contra istam viam (b), et aliam praecedentem simul arguo sic : Quaero, quare spiratio activa potest stare cum generatione activa et cum generatione passiva, et generatio activa non potest stare cum generatione passiva ? Nulla est ratio, nisi propter indistinctionem spirationis activae a generatione activa ; ideo enim aliquid est compossibile vel incompossibile alicui, quia ipsum est tale in se, et non e converso, quia veritas negativae firmatur et fundatur super veritatem affirmativae ; ideo enim homo non est asinus, quia, homo est homo 2. Periherm. in fine, et 4. Metaph. prius igitur est aliqua distinctio generationis activae et spirationis activae, propter quam est incompossibilis generationi passivae generatio activa, et non spiratio activa, quam sit ista compossibilitas vel incompossibilitas ; ergo ista compossibilitas et non compossibilitas, non est prima ratio distinctionis productionum.
Praeterea (c) istae productiones distinguuntur, quia altera est per modum naturae, altera per modum voluntatis ; haec autem distinctio productionum non tantum est a suppositis producentibus, nec quia una stat cum aliqua et altera non stat cum illa, sed sumitur ex distinctione principiorum productivorum, qua habent oppositos modos principiandi ; ergo, etc. Respondet sic opinans, quod productio ibi est una per modum naturae et altera per modum voluntatis, non quia una persona producatur naturaliter et alia non, sed quia productio una est similis productioni naturali, et alia est similis productioni voluntariae. Naturale enim agens producit non praesupponens aliam productionem, et hoc in communi loquendo, licet per accidens unum naturale agens praesupponat aliquid producens prius ipso, ita enim productio Filii est per modum naturae, quia non praesupponit aliam productionem. Productio voluntatis praesupponit aliam productionem, illam videlicet, quae est per modum naturae et intellectus, et ita productio Spiritus sancti est per modum voluntatis, quia Spiritus sanctus producitur simili modo illi productioni, quae proprie dicitur esse productio voluntatis, scilicet praesupponendo aliam productionem.
Ista expositio (d) non videtur secundum intentionem Sanctorum, attribuentium istas productiones proprie intellectui et voluntati, quia si tantum debeant intelligi distingui per hoc quod una praesupponat aliam productionem, et alia productio nullam praesupponit, non videtur ratio ex productionibus, quare Filius sit magis Filius, vel Verbum ex vi productionis suae quam Spiritus sanctus, nec quod Spiritus sanctus ex vi productionis suae magis sit amor quam Filius, quod videtur absurdum.
Item, multae aliae productiones possunt esse, vel praesupponentes vel non praesupponentes aliquam productionem, sicut productio per modum artis videtur aliam productionem praesupponere, scilicet productionem Verbi interioris in mente artificis ; ergo Spiritus sanctus posset dici produci per modum artis, quod est falsum. Et praeter, haec sicut est argutum , dist. 2. et 10. ex quo a Deo proprie est intellectus et voluntas, et utrumque est sufficiens productivum cum objecto sibi praesente, vere producetur persona per actum intellectus, ut principii productivi, et ita persona per actum voluntatis, ut principii productivi, et non tantum metaphorice propter talem similitudinem extraneam, scilicet produci alia praesupposita vel non praesupposita.