IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sententia D. Bonav. ideo mendacium esse indispensabile, seu essentialiter malum, quia est semper cum iutentione fallendi, quae nequit separari a malitia. Hanc rationem non examinat Doctor. Gabr. hic q. 1. con. 1. et quidam Hybernicus apud Greg. Arim. 1. d. 42. tenent mendacium esse dispensabile a Deo, et idem tenent Occham, Aliaco, Gerson, et Alm. dist. praeced, post tit. citati, qui universaliter docent posse Deum in omni praecepto dispensare. Favet Vasq. 1. 2. d. 90. c. 4. dicens Deum posse infundere actum erroris, si actum ullum infundere potest. Quod etiam tenet Greg. 1. d. 42. q. 2. a. 2. sed tenendum cum D. Thom. Scot. hic, et communi, mendacium esse indispensabile. Rationem non assignat Doct, nec sufficit illa, quam dat D. Thom. sed dici potest non haberi rationem hujus a priori, sed sufficit dari a posteriori, v. g. si mendacium licite fieri posset, Deus per alium posset mentiri, vel dicere falsum ; et sic non esset infallibilis testis veritatis, quod est contra Patres et Scripturas, ex quibus habetur non posse mentiri Deum, Num. 24.2. Tim. 2. Tit. 3. Hebr. 6. August. 22. Civit. 23. Chrys. hom. 1. in Symb. Ambr. lib. 6. epist, ep. 17. Vide Valen. 2. 2. d. 1. q. 1. p. 3. Cano 2. de loc. c. 3. Adde mendacium non posse quoad materiam mutari, ut liceat, sicut furtum et occisio, quia materia ejus non est limitata, nec dependet ex dominio Dei ; hoc non est contra Doct, quia d. praeced, tantum dixit non omnia praecepta secundae tabulae esse indispensabilia. Quod hoc sit secundae tabulae, tenet infra dist. 39. num. 9.
Aliter dicitur (c) quod mentiri ex ratione sua dicit intentionem ma- Iam, quia intentionem decipiendi ; licet autem aliqui actus non includentes intentionem malam, possint aliquando esse boni ex aliqua bona circumstantia, actus tamen includens secum intentionem malam, nunquam potest esse bonus, quia includit formaliter malum velle ; ita est in proposito.
Hoc potest exponi sic, quia licet actus positivus, et malitia non sint unum per se, nec in re, nec in conceptu ; potest tamen aliquod nomen imponi ad significandum nec actum solum, nec deformitatem illam, sed totum simul. Sicut hoc nomen adulterium impositum est ad significas dum non tantum actum naturalem coeundi, sed cum deformitate, scilicet cum aliena. Et similiter hoc nomen furtum impositum est ad significandum non solum acceptionem alicujus rei alienae, sed etiam contra voluntatem ejus cujus est, et cujuscumque alterius superioris domini ; talia tota importata per hujusmodi nomina non videntur posse esse bona ; sed illud quod est sibi substratum, puta actus coeundi, vel accipiendi talem rem, possibile est esse sine tali deformitate. Ita in proposito, licet prolatio talium vel talium verborum quorumcumque significatorum, possit esse sine peccato ; tamen prolatio eorum cum conscientia oppositi, et per consequens cum intentione fallendi non potest esse sine peccato, quia includit actum substratum cum circumstantiis ipsum necessario deformantibus. Assumptum patet, quia istam orationem : Si dixero, quia non scio eum, ero similis vobis mendax, protulit Christus, sed non assertive. Quaecumque etiam verba latina quantumcumque falsa, posset unus Graecus proferre sine peccato.