First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
578 APPENDIX V.
servorum matrimoniis ineundis aliquam vim adhibeant, vel coniugem iisdem invisum obtrudant : matrimonia enim libera esse debent, et coactiones quae in iis forte adhibeantur , difficiles solent exitus fre- quenter habere. Nunc ut dubiis i. 2. et 3. satisfiat, nefas profecto est domino christiano tolerare servorum suorum, licet infidelium, concu- binatum; etenim concubinatus lege naturali prohibetur, qua non tan- tum fideles, verum etiam infideles obstringuntur, et cuius observan- tiam dominus, utpote domesticae societatis ordinatur,- a suis subditis exigere tenetur. Sed primum diligentissime investigare debet num revera contubernio an legitimo coniugio servi utantur. Quod sì de illi- cito contubernio constiterit, neque fieri possit legitimum matrimonium inter concubinarios ipsos (quod quidem semper optandum est, maxime si prolem ex fornicario commercio susceptam haberent), tunc demum- eosdem vi etiam adhibita separet, non impediendo tamen quominus se cum aliis legitimo matrimonio coniungant, etiamsi christianam fidem profiteri detrectent, nullasque ad eam amplectendam dispositiones prae- seferant. Ceterum quam viam rationemque dominus christianos sequi oporteat in permittendis vel inhibendis servorum infidelium coniugiis, comperiet Vicarius Apostolicus ex alia instructione quae huic adnexa ad eum transmittitur (1). Reliquum est dubium 4. quo supponitur
(1) Instructio S. C. S. Officii (31 Maii 1865), de qua agitur, data fuit Superiori
Missionis Dahomey in Africa, atque ita se habet: « Quaestio a te proposita circa
obligationem dominorum christianorum permittendi vel impediendi servorum infi-
delium coniugia, qui, ante captivitatem, mulierum conturberniis usi fuisse compo-
nuntur, delata est ad Emos Supremos Inquisitores feria IV. die 31 Maii labentis
anni, prout apertius a te eodem hoc anno ineunte iuxta mandatum eorumdem Emo-
rum Cardd., litteris datis die 7 Ianuarii, expressa fuerat his, qui heic adscribuntur, dis-
tinctis casibus. Primus casus est cuiusdam servi qui a domjino christiano uxorem
petit, quique interrogatus num unquam fuerit matrimonio vinculatus, respondit: se
quidem cum mulieribus uxorie vixisse, sed ignorare quid sit vinculum matrimoniale; in suis regionibus viros cum mulieribus habitare quae pro libito dimittuntur, vel quae sponte discedunt, ut cum aliis viris habitent, quin praecedentia vincula obstent; talem esse regionis consuetudinem. Dominus autem certiores notitias habere volens, nihil prae^
ter supradicta dignoscere potest. - Secundus casus est cuiusdam servi qui a domino
suo uxorem petit, quique interrogatus respondet : se iuxta morem suae gentis
ante servitutem mulieres habuisse ; inter eas unam ceteris praelatam fuisse, sed eam non esse quam in uxorum numero priorem tempore habuit; quam autem priorem tempore uxorem habuit, cum ea non ita esse vinculatum ut, quando libuerit, dimit- tere non possit; ea enim conditione assumuntur mulieres; talem in suis regionibus morem vigere. - Tertius casus est servi cuiusdam qui a domino suo uxorem petit,
quique interrogatus circa priora vincula matrimonialia, respondet: se quidem ante
servitutem uxorem legitimam habuisse, sed quid de illa evenerit impossibile esse certo scire: eam vel cum fugientibus in excidio patriae evasisse, forsitan in aliis regionibus