Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(e) Aliter dicitur a Thoma quod generatio passiva et spiratio passiva per hoc distinguuntur, quia una est prior et altera posterior. Sed hoc nihil est, quia res prius intelligitur in se, quam comparetur ad aliam in ratione prioris vel posterioris, et sic in tali priori distinguitur.
(f) Aliter dicitur ab Henrico, quod spiratio activa et passiva distinguuntur penes principia formalia elicitiva, quia vult (ut supra patuit dist. 7. et 10.) quod ipsa essentia sub relatione est principium determinatum ad productionem, puta Filii, et sub alia ad productionem Spiritus sancti. Sed improbatio hujus clara est, ut patuit supra dist. 7. Et ultra quae est manifestior distinctio inter spirationem passivam et generationem passivam, cum sint in diversis suppositis, quam inter relationes existentes in eodem supposito? modo manifestior et notior distinctio non est per aliquam minus manifestam.