CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Aliter ponitur, quod generatio passiva et spiratio passiva distinguuntur per naturam et voluntatem, quae inter se sola ratione differunt, idest, quod voluntas est principium spirationis passivae et non generationis passivae, et sicut sunt principia essendi eliciliva, ita et distinguendi.
(b) Contra istud. Vide glossam supra dist. 8. quaest, penult. contra Henricum. Major istius rationis, (quae est distinctio realis non praeexigit necessario distinctionem rationis) ab aliquibus negatur, etc.
(c) Contra istud arguitur, et primo probatur major, scilicet quod distinctio rationis non sit ratio vel causa distinctionis realis, probatio clara est, quae consistit in hoc : Si enim ens rationis est causa distinguendi aliqua realiter, et per consequens essendi, tunc ens reale dependebit in esse et in distingui ab ente rationis, tanquam a ratione formali producendi, quod est impossibile, quia ratio formalis producendi, vel est nobilior producto vel aeque nobilis, et ens rationis semper est ignobilius ente reali.
(d) Et si dicas. Dicit Henricus quod licet intellectus et voluntas, quae sun diversae rationes producendi, et tantum sunt entia rationis, in divinis tantum ut habent esse cognitum in intellectu participant esse existentiae intellectus, et inquantum participant tale esse, possunt esse rationes formales producendi ens reale.
(e) Contra, ex hoc sequitur. In ista littera Scotus ponit duo inconvenientia. Primum, quia si voluntas esset principium formale productivum inquantum participat esse existentiae intellectus divini ;
ergo intellectus ille, cujus est tota existentia , erit magis ratio producendi Spiritum sanctum. Patet, quia si non producit, nisi inquantum participat tale esse existentiae, ergo a fortiori, ut est existens per essentiam magis producit. Secundum, quod respectu Verbi erit duplex principium productivum, patet, quia intellectus per te, ut habet esse cognitum, et ut est ens rationis causatum ab intellectu, est principium productivum , inquantum participant esse realis existentiae intellectus negotiantis ; ergo a fortiori et ipse intellectus, cujus est tota existentia, erit principium, et sic respectu Verbi erit duplex principium, quod est falsum. Et quomodo intelligatur secundum Henricum, quod intellectus sit ibi ut intellectus, et ut negotiativus, et ut causatus in esse rationis a se ipso, patet supra dist. 8. q. penultim.
(f) Quod si non attribuas, etc. id est, quod voluntas, ut tantum est ens rationis habens esse cognitum est principium, etc. Et similiter de intellectu ut habet esse cognitum tantum, cum possint habere esse cognitum, etiam ipsis non existentibus, sequitur quod actio realis poterit esse ab ente diminuto nullam existentiam habente, quod est impossibile.
(g) Si dicatur hic. Vult dicere Henricus quod quamvis cognitio abstractiva possit esse non existentis, non tamen cognitio intuitiva; et cum omne cognitum in divinis respectu intellectus divini sit intuitive cognitum, sequitur quod illud vel erit in se existens vel in essentia divina existens.
(h) Contra, illa ratio. Dicit Doctor quod illa ratio, puta intellectus et voluntas, quae ponitur propria ratio principiandi in Deo, ponitur causari ab ipso Henrico, per actum intellectus in objecto cognito, et causatum in objecto cognito inquantum tale, non dicitur ibi existere, quia objectum cognitum inquantum tale habet esse diminutum.
Si dicatur, quod causatur in essentia inquantum existens, et non inquantum cognita :
Contra, quia nihil causatur ab intellectu negotiante in aliquo inquantum existente, sed solum inquantum cognito, ut patuit supra in glossa contra Henricum dist. 8. quaest. 3. et quidquid est in essentia ut est existens, est ibi praeter intellectum negotiantem, ergo ex natura rei; et si sic intellectus et voluntas essent ibi hoc modo, tunc non essent entia rationis, quod est contra Henricum.
(i) Praeterea secundo. Haec ratio includit aliqua. Primo, quod essentia divina existens in tribus, movet intellectum Patris ad simplicem notitiam sui, ita quod existens in tribus, prius movet ad notitiam simplicem sui,quam sit ibi aliqua ratio fabricabilis ab intellectu; nam prius est notitia simplex, et deinde est notitia negotiativa, sive comparativa, qua comparatur unum cognitum ad aliud. Secundo, si essentia divina est in Filio et in Spiritu sancto, et ut ibi prius movet ad notitiam simplicem ante omnem negotiationem, certum est, quod erit in Filio et in Spiritu sancto per productionem. Et quaero, quid sit principium productivum respectu Filii et Spiritus sancti ? Non essentia sola, quia tunc una persona non esset magis per modum voluntatis quam alia. Nec per essentiam et paternitatem et spirationem activam, quia istae non sunt formales rationes producendi, neque determinandi essentiam ad productionem Filii et Spiritus sancti, ut patuit supra dist. 7. et 10. ergo erit in Filio per intellectum, tanquam ner principium productivum, et in Spiritu sancto per voluntatem ; ergo intellectus et voluntas sunt ibi principia ex natura rei, quod patet, quia ipsa essentia, ut est in Filio et Spiritu sancto, prius movet ad notitiam simplicem quam ad negotialivam, et non est in illis nisi per intellectum et voluntatem, et praecedunt omnem negationem. Et hoc est quod dicit. Et si intellectus est ibi ens rationis, tunc esset circulus in prioritate naturali, quia idem prius et posterius ; patet, nam si essentia est in Filio per intellectum, et intellectus ibi est ens rationis ut praecedit essentiam, ut in Filio, et ex alia parte essentia ut in Filio, cum prius moveat ad notitiam simplicem, praecedit omne ens rationis, et sic ipsa, ut in Filio esset prior et posterior, quod est inconveniens.
(k) Si autem dicas. Quamvis hoc sit extra textum, tamen solutio hujusmodi patet ex dicto modo, et ex dictis in dist. 8. quaest. 3. et magis patebit infra distinct. 30. et in 2. distinct. 1. quaest. 1 .quod omnis relatio rationis, sive omne ens rationis causatur ab intellectu negotiativo, ut communi tribus, ut quod omne ens rationis sequitur ipsum intellectum jam in tribus existentem.
(1) Praeterea tertio. Haec ratio clara est, et in hoc consistit, quia respectu unius productionis oportet assignare unam rationem formalem producendi: illa ergo ratio producendi, vel erit essentia sola una cum intellectu ex natura rei, et habetur propositum, quod persona habens illam potest producere ; vel erit essentia et intellectus ut est ens rationis, et sic erunt unum ens per accidens, et magis ens per accidens quam subjectum et passio ; modo nullum aggregatum ex subjecto et passione potest esse una ratio formalis producendi aliquid per se, multo minus aggregatum ex ente reali et ex ente rationis ; aut erit sola relatio rationis, puta intellectus, ut est quaedam relatio rationis, et patet quod non, quia relatio realis, cum non sit formaliter infinita , non potest esse principium formale producendi aliquid infinitum, multo minus nec relatio rationis.
Si dicas, quod essentia nuda, hoc improbatum est supra, quia tunc non essent duae productiones, una per modum naturae, et alia per modum voluntatis.
(m) Praeterea quarto. Haec ratio in hoc consistit, quia si intellectus vel voluntas sunt ibi tantum ens rationis, et non idem formaliter essentiae, nec possunt identificari sibi realiter, quia quod identificatur enti reali est ex natura rei, et sic essent aliqua plura in Deo non identificata realiter sibi, quod est contra simplicitatem divinam.
Sed oritur difficultas contra Scotum, quia ipse vult, quod in Deo sit aliqua relatio rationis ab aeterno, causata ab intellectu divino, ut patet infra dist. 30. et in 2. dist. 1. quaest. 1. et certum est quod non est idem formaliter Deo, nec identificatur realiter ; ergo erit contra simplicitatem Dei.
Dico, quod est inconveniens apud Henricum, quia ipse ponit illas esse in essentia divina formaliter, non quod sint de formalitate ipsius, sed quod sint ibi fundatae et quod sint rationes producendi, quae sunt valde inconvenientia, quae sequerentur sic ponere illas in Deo, et non perfecte idem realiter. Doctor autem si ponit ens rationis, non ponit illud habere aliquam rationem principii, nec dicere aliquam perfectionem, et hujusmodi, et sic non est contra simplicitatem Dei.
Dico ultra, quod non habet ponere illa subjective in Deo, sicut Henricus, sed tantum objective, sicut etiam ideae sunt in mente divina non formaliter et subjective, sed tantum objective.
(n) Illam instantiam. Hic Doctor dicit non affirmando, quod si idea ponitur esse rationem formalem in Deo producendi ideatum ipsum, ipsa est perfectior ipso ideato. Nam esse cognitum lapidis in mente divina, vel ipsum lapidem in esse cognito in mente divina, ponitur habere simpliciter verius et perfectius esse quam in se ipso, quia ut intelligitur ab intellectione divina denominatione extrinseca, ab illa dicitur esse cognitum ; et quia intellectio divina est ipse Deus, ideo lapis in tali esse cognito participative potest dici Deus. Patet similiter a Doctore in 4. dist. 1. quaest. 1.
(o) Praeterea instantia. Vide glossam supra dist. 8 quaest. 3. contra Henricum, quomodo distinctio realis non praeexigit necessario distinctionem rationis, etc.