Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Contra hoc. In hac ratione Scotus supponit aliqua. Primo, quod Spiritus sanctus secundum Sanctos, est productus libere, et Filius naturaliter sive per modum naturae. Secundo, quod si Spiritus sanctus est productus libere, aut hoc est, quia immediate ab essentia divina ; et hoc non, quia essentia divina ut essentia, non est principium productivum liberum, ut patet. Et ultra, si Filius et Spiritus sanctus sunt immediate ab essentia divina, non apparet quomodo una persona dicatur libere producta et alia naturaliter: aut hoc est, quia productio qua producitur Spiritus sanctus, est libera, ita quod talis productio posita in esse dicitur libere elicitiva, quamvis talis productio sit immediate ab essentia ; et hoc non, quia productio illa posita in esse non est libere elicitiva, et hoc est quod probat Doctor in simili de actu voluntatis, quia ille actus posito etiam quod libere producatur, tamen ut est positus in actu, non est libere elicitivus, quod dupliciter probat Doctor. Primo. quia si volitio generat, generat habitum naturaliter. Secundo, quia tunc esset in potestate voluntatis, posito actu in esse, tristari et laetari, quod est falsum. Nam voluntas si libere delectatur, hoc est, quia libere producit actum ad quem naturaliter sequitur delectatio, sed stante tali actu non est in facultate tristari et laetari; patet, quia posita volitione circa praesens delectabile, stante illa, non est in facultate voluntatis delectari, vel non, quia ad ipsam volitionem necessario sequitur delectatio; et si talis volitio esset libere elicitiva delectationis, stante ipsa volitione, adhuc esset in potestate voluntatis delectari vel non, quod non videtur. Similiter est de nolitione respectu noliti. Exemplum de nolitione mutilationis manus, nam stante mutilatione manus est in potestate voluntatis tristari de illa vel non, quia est in potestate ejus nolle illam vel non ; sed stante nolitione illius mutilationis nolitae ad quam nolitionem sequitur tristitia, non est in facultate voluntatis tristari vel non, de mutilatione manus. Et si ipsa nolitio esset libere elicitiva tristitiae, tunc stante tali nolitione esset in facultate voluntatis posse tristari et non tristari, cujus contrarium experientia docet. Si ergo actus voluntatis libere productus et positus in esse non est elicitivus libere, multo minus spiratio erit libere productiva, nam ipsa, ut est ab essentia immediate , est naturaliter producta, non libere. Caetera patent usque ad argumenta principalia. Et Scotus concludit ad quaestionem, quod ipsae productiones se ipsis distinguuntur formaliter et principiative sive originative distinguuntur per intellectum et voluntatem, quia illae potentiae sic se habent, quod intellectus producit per modum naturae, et voluntas per modum libertatis.