IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ad primum, excusat Abraham a mendacio, quia speravit Isaac resuscitandum. Ita August, serm. 72. de temp. et serm de oblat. Isaac. Ad secundum, non esse laborandum ut salvetur Jacob a mendacio, tamen salvari potest, quia habuit jus primogeniturae, Genes. 25. et ea ratione potuit dicere se esse Esau, et primogenitum, sicut Christus Matth. II. dicit Baptistam esse Eliam. Ita Ambros. 1. 2. de Jacob, August. 16. Civit. 37. Chrys. hom. 53. in Gen. Ad tertium, Joseph forte jocose mentitum, sed Alens. 3. part. q. 37. membr. 6. etiam hoc negat, et ex August. 1. contra mendacium cap. 10. Vide Pitigian. hic art. 14. Major hic quaest. 4 ait eum ironice fuisse locutum, quando dixit: Exploratores estis vos. Ad quartum, non excusat Raab, Rachelem, nec obstetrices, idque docet August. 1. contra mendacium cap. 10. et Gregor. 12. mor. in id Job 26. Donec superest halitus. Sed Rupertus tuetur obstetrices in eod. cap. 7,
Ad argumenta (o). Ad primum dico. quod Abraham non dixit contra illud, quod habuit in mente ; nam sicut refert Josephus in lib.
Antiquil. dum iret solus cum filio relictis pueris, informavit eum, qualiter fuerit miraculose conceptus, et qualiter si esset immolatus, Deus eum miraculose resuscitaret ; et hoc creditur firmiter expectasse, quia non dubitavit de promissione Dei: In Isaac vocabitur tibi semen. Ipse igitur licet intenderet immolare Isaac, credebat tamen illum miraculose resuscitandum a Deo, et secum reversurum ad pueros. Unde etiam, cum dixit, revertemur ad vos, dixit quod habuit in corde. Nec est imponendum faciliter mendacium aliquod Abrahae, cujus vita fuit valde exemplaris.
Ad illud de Jacob (p), licet aliqui conentur multum salvare eum, et aliquos Patres veteris Testamenti non fuisse mentitos, cum tamen in aliis concedant eos habuisse legem imperfectam, et gratiam modicam respectu nostri, qui et legein habemus perfectam, et gratiam superabundantem, et de nostris non negatur aliquando mentiri, vel fuisse mentitos, non videtur multum rationabile negare illos quandoque fuisse mentitos, vel potuisse mentiri. Quod si ita est, etsi laudemus bona facta eorum, et illa sumamus in exemplum ; mala autem nec recipimus in exemplum, nec pertinaciter excusamus : dicitur tamen quod tales sermones possunt figurative intelligi, vel sub alio intellectu, quam verba primo exprimant, sed circa tales intellectus non oportet immorari.
Ad illud tamen de Joseph (q), quia ipse erat perfectus servator legis divinae, potest dici quod ejus mendacium contra fratres non fuit nisi jocosum. quod patet ex eventu ; in fine enim aperuit fratribus veritatem, et interim dum terruit eos, punivit eos secundum quod meruerant puniri ; illa enim proditio, qua vendiderunt eum in Aegyptum, bene meruit, non tantum illo timore, sed majori paena puniri.
Ad aliud de Raab et Rachele (r) et obstetricibus, non oportet eas excusare ; non enim in Scriptura commendatur factum earum, quantum scilicet ad mendacium, licet prudentia ipsius Raab, qua sibi et suis procuravit salutem, commendetur.
Quod autem dicitur de obstetricibus (s) quod Deus aedificavit eis domum, de hoc sunt opiniones, sicut recitat Magister historiarum super illum locum, et forte illa est probabilior, quae dicit illas habuisse bonum motum pietatis, et propter illum remuneravit eas Deus temporaliter, quia peccatum annexum demeruit ne remunerarentur aeternaliter. Vel probabilius dici potest, quod mendacium illud fuit officiosum, quia utile ad salutem parvulorum Judaeorum, et nulli nocivum ; et Deum remunerasse eas pro bono motu, et tamen non abnegasse eis vitam aeternam pro illo peccato, quod erat in eis veniale.
Sed tunc esset dubium (t) si quandoque eligendum sit mendacium veniale cum magno motu pietatis, an simul utrumque fugiendum ? Secundum videtur, quod veniale nullo modo est eligendum. Primum videtur probari, quia veniale delebitur qualitercumque, vel in vita ista vel post ; motus autem magnus, qui est magnum meritum,
meretur aliquem gradum praemii, qui erit aeternus ; sed propter qualecumque malum, quod est ex se temporale, non videtur omittendum aliquid, quod est ex se causa aeterni boni. Hanc quaestionem dimitto. De obstetricibus autem teneri potest ad propositum, quod non peccabant nisi venialiter, quia mendacium earum erat penitus officiosum ; et motus pietatis, si fuissent ibi alia requisita ad meritum, fuisset meritorius vitae aeternae, et etiam alicujus boni temporalis, quia Deus pro tempore illo remuneravit cultores suos bono temporali.