First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
MOTU PROPRIO 587
catholicos facti, quaenam ipsorum maximeque cleri erga dissen- tientes studia, quaenam in his voluntas requirendae unitatis, aliaque ad cognoscendum peropportuna. Exinde se dabunt res propriae et peculiares, in quibus deliberantium prudentia usus- que elaboret. Atque episcoporum provincialium causas, si quae sint, licebit, accurate expensas, ex aequo et bono componere : eis tamen salvis atque integris quae iuris sunt sacri Consilii christiano nomini propagando. Tum vero de recta fidelium ad- ministratione, de cleri disciplina, de monachorum vel aliis pio- rum institutis, de missionum necessitatibus, de cultus divini de- core, de cognatisque agetur rebus, quae diligentissime cautis- simeque sunt reputandae : certis autem et communibus, quoad fieri possit, rationibus providendum est ut religio catholica et partos fructus conservet et multo capiat ampliores. Nobis tria maxime accommodata in medium proferre libet, seu verius re- vocare, quum fere eadem alias per occasionem attigerimus. - Est primum, oportere curas exquisitas in eo impendi ut alumni sacri ordinis ad doctrinam, ad vitae sanctimoniam, ad sacro- rum peritiam optime informentur et excolantur. Collatis vero consiliis, facilius certe liquebit quemadmodum singulis Patriar- chis sua sint probe constituta seminaria clericorum, sensimque amplificentur et vigeant: ita plane, ut ea demum existat ope- rariorum evangelicorum copia et praestantia, quae messi suffi- ciat augescenti, quaeque nomini catholico reverentiam adiiciat. Expetito rei eventui bene ii favere poterunt sacerdotes nativi, quos Roma ex propriis gentium collegiis crebro in orientem remittit, non tenui censu ingenii virtutisque animi instructos. De hoc ipso bene admodum Delegati Apostolici merebuntur, si curaverint ut etiam ex latinis idonei viri advocentur qui parati sint adiutricem operam clericis erudiendis conferre. Hic Nos facere quidem non possumus quin merita honestemus laude nonnullas Religiosorum familias, quarum sedulae alacritati mul- tam in eo genere ab orientalibus tribui gratiam iam diu est Nobis compertum. - Alterum est, nec minore profecto diligen- tia dignum, de puerilis educationis sustinendis multiplicandisque scholis. Per se apparet quanti illud sit ponderis, ut primae ae- tatulae, una cum litterarum primordiis, ne quid imbibant veri- tati institutisque catholicis adversum; eo vel magis quod contra filii teneor anim, prudentia pollentes et opibus, eadem in re enitantur quotidie impensius. Necesse est igitur ipsa sanae do-