CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum)
Quod Spiritus sanctus a se ipso datur, et Filius a se ipso mittitur. Hic considerandum est, cum Spiritus sanctus detur hominibus a Patre et Filio, quod est ipsum temporaliter procedere ab utroque vel mitti, utrum etiam a seipso detur. Si datur a se, et procedit vel mittitur a se. Ad quod dicimus, quia Spiritus sanctus et Deus est et donum sive datum, et ideo dat et datur. Dat quidem inquantum Deus, et datur inquantum donum. Cum autem donatio sive datio Spiritus sancti sit operatio Dei, et communis sit et indivisa operatio trium personarum, donatur itaque Spiritus sanctus non tantum a Patre et Filio, sed etiam a se ipso. Unde Augustinus 15. lib. de Trin, dicit, quod seipsum dat. " Sicut, inquit, corpus carnis nihil est aliud quam caro, sic donum Spiritus sancti nihil est aliud quam Spiritus sanctus. In tantum ergo donum Dei est, inquantum datur eis quibus datur. Apud se autem Deus est, etsi nemini datur, quia Deus erat Patri et Filio coaeternus, antequam cuiquam daretur. Nec quia illi dant et ipse datur, ideo minor est illis. Ita enim datur, sicut Dei donum, ut etiam seipsum det, sicut Deus. Non enim dici potest, non esse suae potestatis, de quo dictum est : Spiritus ubi vult spirat. " Ecce aperte dicit, quod Spiritus sanctus seipsum dat. Si enim Spiritus sanctus seipsum dare non potest, et eum Pater dare potest et Filius, potest itaque Pater dare aliquid et Filius, quod non potest Spiritus sanctus. Item, si Pater et Filius dant Spiritum sanctum, nec ipse dat ; aliquid ergo Pater operatur et Filius, quod non operatur Spiritus sanctus. Dat ergo Spiritus sanctus seipsum. Si autem seipsum dat, tunc et a seipso procedit et mittitur ; quod utique verum est. Nam processio temporalis Spiritus sancti vel missio ipsius est donatio, et ipsa est Dei operatio. Procedit ergo Spiritus sanctus temporaliter a se et mittitur a se, quia datur a se.
Non est mirum si Spiritus sanctus dicatur mitti vel procedere a se, cum etiam Filius dicatur mitti a se.
Ne autem mireris, quod Spiritus sanctus dicitur mitti vel procedere a se. Nam et de Filio dicit Augustinus 2. lib. de Trinitate, quod non tantum a Patre missus est, sed etiam a seipso et a Spiritu sancto, quaerens, quo modo Filius vel Spiritus sanctus sit missus, cum uterque sit ubique tanquam Deus. Nam uterque, inquit Augustinus, legitur missus. De Spiritu enim sancto legitur :
Quem mittet Pater in nomine meo. Et iterum : Si abiero, mittam eum ad vos. Et Filius de se dicit: Exivi a Patre, et veni in mundum. Et Apostolus dicit : Misit Deus Filium suum. I n Propheta autem scriptum est ex persona Dei : Caelum et terram ego impleo. Itaque ubique Deusest, ubique ergo est Filius, ubique etiam est Spiritus sanctus. Illuc ergo missus est Filius et Spiritus sanctus, ubi erant.
Quomodo intelligenda sit missio utriusque. Quocirca quaerendum est, quomodo intelligatur missio. Filii vel Spiritus sancti. Pater enim solus, inquit Augustinus in eodem, nusquam legitur missus, " sed Filius et Spiritus sanctus. Et de Filio primo videamus, quomodo missus? " Apostolus dicit. Misit Deus Filium suum, factum ex muliere, ubi satis ostendit, eo ipso missum Filium, quo factum ex muliere. Proinde mitti a Patre sine Spiritu sancto non potuit, quia Pater intelligitur misisse eum, cum fecit ex femina ; quod utique non fecit sine Spiritu sancto. " Ecce hic dicit, Filium missum a Patre et Spiritu sancto.
Quod a Spiritu santclo Filius sit missus, auctoritatibus confirmatur.
Et quod a Spiritu sancto Filius sit missus, ut ait Augustinus in eodem, auctoritatibus confirmatur. Ipse Christus dicit per Isaiam : Nunc misit me Dominus et Spiritus ejus.
De hoc Ambrosius lib. 3. de Spiritu sancto, ita ait : " Quis est, qui dicit : Misit me Dominus et Spiritus ejus, nisi qui venit a Patre, ut salvos faceret peccatores, " id est, Christus : " ergo et Pater Fili iun misit et Spiritus. " Idem in eodem : " Datus est a Patre, ut Isaias dicit: Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis. Datus est, audeo dicere, et a Spiritu, quia et a Spiritu missus est. " Dicit enim Filius Dei : Spiritus Domini super me, propter quod unxit me : evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem, etc. Quod cum de libro Isaiae legeret, ait in Evangelio : Hodie completa est haec scriptura in auribus vestris, ut de se dictum esse signaret. Bene autem dixit, super me ; quia quasi Filius hominis et unctus est et missus ad praedicandum. Nam secundum divinitatem non super Christum est Spiritus, sed in Christo. " Ecce his verbis ostendit Ambrosius, Filium esse missum et datum nobis non tantum a Patre, sed etiam a Spiritu sancto.
Quod Filius etiam sit dalus a seipso.
Deinde ostendit, esse datum etiam a seipso, ita dicens in eodem libro. " Cum non definitum fuerit per prophetam, a quo datus sit Filius, ostenditur datus gratia Trinitatis, ut etiam ipse Filius se dederit. " Ecce hic dicit, quod Filius se dedit, quia Trinitas eum dedit. Si autem Filius a se datus est, a se ergo missus est et a se processit. Et hoc utique verum est et concedi oportet, cum ejus missio sit divina operatio.
Quod Filius sit missus a se.
Quod autem a se mittatur, Augustinus adstruit, lib. 2. de Trin, dicens : " Forte aliquis rogat, ut dicamus, etiam a se ipso missum esse Filium ; quia Mariae conceptus et partus operatio Trinitatis est. Sed, inquit aliquis, quomodo Pater eum misit, si ipse se misit ? Cui respondeo quaerens, ut dicat, quomodo eum Pater sanctificavit, si ipse se sanctificavit ? Utrumque enim Dominus ait: Quem Pater, inquit, sanctificavit et misit in hunc mundum. Et alibi : Ego pro eis sanctifico me ipsum. Item quaero, quomodo Pater eum tradidit, si ipse se tradidit? Utrumque enim legitur. Credo, respondebit, si probe sapit, quia una voluntas est Patris et Filii et inseparabilis operatio. Sic ergo intelligat, illam incarnationem et ex Virgine nativitatem, in qua Filius intelligitur missus, una eademque operatione Patris et Filii inseparabiliter esse factam, non inde separato Spiritu sancto. Ergo a Patre et Filio missus est idem Filius, quia a Patre et Verbo ejus factum est, ut mitteretur, id est, incarnatus hominibus appareret. Non enim missus est mutando locum, quia in mundo erat. Quapropter Pater invisibilis una cum Filio secum invisibili, eumdem Filium visibilem faciendo, misisse eum dictus est ; qui si ita visibilis fieret, ut cum Patre invisibilis esse desisteret, id est, si substantia invisibilis Verbi in creaturam visibilem mutata et transiens verteretur, ita missus a Patre intelligeretur Filius, ut tantum missus, non etiam cum Patre mittens inveniretur. Cum vero sic accepta est forma servi, ut maneret incommutabilis forma Dei, manifestum est, quod a Patre et Filio non apparentibus factum sit, quod appareret in Filio, id est, ab invisibili Patre cum invisibili Filio idem ipse Filius visibilis mitteretur. "
Summatim colligit quae ex praedictis adstruuntur.
Ex praedictis aperte monstratur, quod Filius est a Patre et a Spiritu sanclo et a seipso, et quae sit ipsa missio, scilicet incarnatio, id est, quod factus est homo, per quod visibilis apparuit, quod est opus commune Patris et Filii et Spiritus sancti.
Quomodo intelligendum sit illud : a meipso non veni?
Sed ad hoc opponitur : Si Filius a seipso missus est, cur ergo ait: A meipso non veni ? Ad hoc Augustinus respondet 2. lib. de Trinitate dicens : " Hoc dictum esse secundum formam servi, secundum quam non fecit ut mitteretur, " id est, non est operatus incarnationem, sed secundum formam Dei.
Utrum semel tantum sit missus Filius, an saepe ?
Hic quaeritur, utrum semel tantum missus sit Filius, an saepe mittatur? Si enim missio Filii ipsius tantum incarnatio est, cum semel tantum incarnatus sit, et semel tantum videtur missus. At si saepe mittitur, est et alia ejus missio quam incarnatio. Sed quae est illa ? Numquid aeterna genitura missio ejus dicenda est, an etiam alia missio quaerenda est ?
Quod duobus modis dicitur Filius mitti.
Ad quod dicimus, quod duobus modis dicitur Filius mitti praeter illam aeternam genituram, quae ineffabilis est, secundum quam etiam missus posset dici, ut videtur quibusdam, sed melius ac verius secundum eam dicitur genitus. Praeter eam igitur duobus modis dicitur mitti, scilicet vel cum visibiliter mundo apparuit carne indutus vel cum se in animas pias sic transfert, ut ab eis percipiatur ac cognoscatur. Hos duos missionis modos Augustinus aperte distinguit in 4. lib. de Trinitate dicens : " Non eo ipso quod de Patre natus es t, missus dicitur Filius, sed vel eo quod apparuit huic mundo Verbum caro factum ; unde dicit : A Patre exiui et veni in mundum, vel eo quod ex tempore cujusquam mente percipitur, sicut dictum est de sapientia : Emitte illam de caelis sanctis tuis et a sede magnitudinis tuae, ut mecum sit et mecum laboret, id est, doceat me laborare. Et tunc unicuique mittitur, cum a quoquam cognoscitur atque percipitur, quantum cognosci et percipi potest pro captu vel proficientis in Deum, vel perfectae in Deo animae rationalis. "
Quod secundum alterum modum semel sit missus, secundum alterum saepe, et secundum alterum modum ut sit homo, et secundum alterum ut sit cum homine.
Ecce distincti sunt duo modi missionis Filii, et secundum alterum semel tantum missus est Dei Filius, secundum alterum saepe missus est et mittitur quotidie. Nam secundum alterum missus est, ut sit homo, quod semel tantum factum est; secundum alterum vero mittitur, ut sit cum homine, quomodo quotidie mittitur ad Sanctos et missus est etiam ante incarnationem et ad omnes Sanctos, qui ante fuerunt, et etiam ad Angelos. Unde Augustinus de Filio, id est, de Sapientia Patris loquens 4. lib. de Trin, ait : " Aliter mittitur Sapientia, ut sit cum homine ; aliter missa est, ut sit homo. In animas enim sanctas se transfert et amicos Dei et Prophetas constituit ; sicut etiam implet sanctos Angelos. Sed cum venit plenitudo temporis, missa est, non ut impleret Angelos nec ut esset Angelus, nec ut esset cum hominibus vel in hominibus, ut antea in Patribus erat et in Prophetis, sed ut ipsum Verbum fieret caro, id est, homo."
Quod secundum alterum modum dicitur missus in mundum, secundum alterum non.
Praeterea notandum est, quod cum his duobus modis mittatur Filius, secundum alterum dicitur missus in mundum, secundum alterum vero non. Eo enim modo missus, in mundum dicitur, quo visibilis mundo apparuit. Unde Augustinus in eodem libro, ait: " Cum ex tempore cujusquam mente percipitur, mitti quidem dicitur, sed non in hunc mundum. Non enim sensibiliter apparet, id est, corporeis sensibus praesto est. Nam et nos, secundum quod mente aliquid aeternum capimus, non in hoc mundo sumus et omnium justorum spiritus etiam in carne viventium, inquantum divina sapiunt, non sunt in hoc mundo. " Ex praedictis liquet, quod praeter ineffabilem genituram duobus modis mittitur Filius, scilicet cum visibiliter apparuit, vel invisibiliter percipitur mente.
Cur Pater non dicitur missus, cum ab aliquo cognoscitur, ut Filius.
Hic quaeritur, cur Pater non dicitur missus, cum ex tempore a quoquam cognoscitur, sicut Filius? Ad quod dicimus, quia in eo est principii auctoritas, qui non habet, de quo sit, a quo Filius est et Spiritus sanctus. " Pater enim est, ut ait Augustinus in eodem libro, principium totius Divinitatis, vel si melius dicitur, Deitatis, " quia principium est Filii et Spiritus sancti. Nam ut ait Augustinus in eodem: " Si voluisset etiam Deus Pater per subjectam creaturam visibiliter apparere, absurdissime tamen aut a Filio, quem genuit, aut a Spiritu sancto, qui de illo procedit, missus diceretur. " Congruenter autem ille missus dicitur, qui in carne apparuit, misisse
autem ille, qui in ea non apparuit. "
Putaverunt quidam Filium et Spiritum sanctum minores fuisse Patre, qui missi dicuntur.
Ideoque putaverunt quidam haeretici, cum Pater non sit missus, sed Filius et Spiritus sanctus, Patrem esse majorem ac Filium minorem et Spiritum sanctum ; atque Patrem quasi majorem misisse utrumque quasi minorem. Quod Augustinus improbat in 4. lib. de Trinitate, illis contradicens: " Non ideo, inquit, arbitrandum est, minorem esse Filium, quod missus est a Patre, nec ideo minorem Spiritum sanctum, quia et Pater eum misit et Filius ; sive enim propter visibilem creaturam, sive potius propter principii commendationem, non propter inaequalitatem vel imparilitatem vel dissimilitudinem substantiae in Scripturis haec posita intelliguntur. " Non ergo ideo dicitur Pater misisse Filium vel Spiritum sanctum, quod ille esset major et illi minores, sed maxime propter auctoritatem principii commendandam, et quia in visibili creatura non, sicut illi apparuit. Ecce ostensum est, quae sit missio Filii, et quibus modis mittatur.
(Finis textus Magistri. )