Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum quaelibet persona divina mittat et mittatur ?
Alensis 1. part.quaest. 73. memb. 2. art. 4. Divus Thomas i. part, quaest. 43. art. 1.4. a. et 8. Richardus hic dist.14.art 1.quaest.1.et2.et dist. 15 . per totum. Divus Bonaventura ibid. art. 1. quaest. 1.2. et 3. Gabrielis quaest. 1. Vasquez l.part. disputat. 170. Suarez 1. part. tractat. 3. lib. 12. cap. 3. et per lotum librum. Durandus distinct. 16. quaest. 1.
Circa istam decimam quartam distinctionem, et duas sequentes, scilicet decimam quintam et decimam sextam, ubi Magister agit de missione temporali Spiritus sancti, quaeritur unum generaliter quantum ad omnes personas : utrum quaelibet persona divina mittat quamlibet personam et mittatur?
Videtur quod sic, quia quidquid est essentiale in divinis, convenit tribus ; missio tam activa quam passiva est quid essentiale, quia dicit respectum ad creaturas ; respectus autem ad creaturam communis est tribus. Quod autem tam mittere quam mitti dicat respectum ad creaturam, probatur, quia dicitur de Deo ex tempore ; nihil autem dicitur de Deo ex tempore nisi quod di cit respectum ad creaturam.
Item, in Joanne de Patre dicit Salvator, et de seipso : ad eum veniemus, etc. ergo Pater etiam venit temporaliter ad aliquem, hoc venire dicit aliquem effectum Trinitatis ; ergo videtur quod Pater possit mitti a tribus personis,sicut Filius et Spiritus sanctus.
Item secundum Augustinum ad Dardanum: quaelibet persona dat, et
datur; ergo pari ratione mittit et mittitur.
Contra, Augustinus 4. de Trin. cap. 20. sed Pater cum ex tempore a quoquam cognoscitur, non dicitur missus, non enim habet de quo sit, aut ex quo procedat; ad hoc etiam adducit Magister auctoritatem Augustini in littera.