IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Licere simulare quandoque, et quandoque non ; et ponit quinque rerum genera, in quibus contingit simulatio.
Ad ultimum (d) de simulatione, dico quod aliquis potest simulare multipliciter : Uno modo, per aliqua signa probabilia, ostendendo se 1 habere aliqua bona, quae non habet, ut per genuflexiones et orationes potest ostendere devotionem sibi inesse,quae non inest ; et talis simulatio est hypocrisis, et est peccatum. Alio modo potest aliquis simulare mala non inesse sibi, et hoc dupliciter ;k vel ostendendo signa opposita illis malis ; vel non ostendendo signa, quae communiter consueverunt sequi mala illa. Primum istorum videtur pertinere ad hypocrisim, puta si aliquis luxuriosus audiens loqui de mulieribus spuat in signum castitatis, ostendens se habere oppositum in corde. Secundum non est aliquod malum, imo si qua potest esse laus in malo, est laudabile, quia vituperabile est praedicare peccatum proprium, eo modo quo dicitur de quibusdam : Peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt. Etsi enim malum sit esse malum interius 1 in corde, addere tamen malum signum exterius est addere malum malo. In indifferentibus autem potest aliquis facere aliqua facta, quae ex natura sua sunt signa alicujus, sicut sudare ex natura rei est signum fatigationis, vel alicujus resolutionis corporalis ; et aliqua, quae ex natura rei non sunt signa, sed scit ea concipi a circumstantibus tanquam signa ; sicut spumare, ita quod saliva decurrat per barbam, ex natura sua non est signum insanae mentis ; tamen potest aliquis scire illud judicari a circumstantibus tanquam signum furiae, puta quia talia consueverunt esse signa furiosorum in terra illa.
Universaliter ergo de prima et secunda simulatione, dico quod sunt peccata, et frequenter mortalia, quia hypocrisis ; simulatio tertia, dummodo aliud malum non concomitetur, est laudabilis, ita quod homo non ostendat unum malum per aliud malum. In indifferentibus simulatio prima in aliquibus licet esset forte mala, non tamen graviter, puta si quis posset se facere sudare sine labore praevio, sicut quidam joculatores utuntur suis corporibus ad aliquos motus significantes aliquas dispositiones, quae non insunt eis, nec praecesserunt. Simulatio quinta, quae est secunda in indifferentibus, nullum peccatum est, et talis fuit simulatio David. Simulationem vero Jehu non oportet excusare, quia praeter illam simulationem, quae forte posset excusari, adduxit mendacia, dicens : Sacrificium mihi magnum est Bahal. Quod mendacium licet secundum intentionem suam esset quodammodo officiosum, quia destructivum cultus Bahal, tamen ex ratione sua erat perniciosum, non solum quia procurativum mortis illorum, sed etiam provocativum, quantum erat ex se, ad cultum Bahal ; et licet ipse commendetur inquantum detestabatur, et prosequebatur cultum Bahal,
vituperatur tamen, quia non recessit e cultu Jeroboam, nec fuit verus cultor Dei Israel.