IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) De secundo articulo dico, etc. Prima conclusio hujus sig. est,remitti illud,quod in peccatore manet post actum peccati; haec est de fide ex illo Symboli Apostolorum: Remissionem peccatorum. Patet ex Scriptura, quae passim hanc efficaciam tribuit conversioni peccatoris per poenitentiam, et fidem formatam charitate. Ezechielis 18. Quotiescumque ingemuerit peccator, etc. omnium iniquitatum ejus non recordabor, etc. convertimini ad me, et ego convertar ad vos, Zachariae. 4. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, Joannis. 20. Memento unde excideris, et age paenitentiam, Apocalypsis. 1. et 2. Si quis peccaverit, Advocatum habemus apud Patrem, etc. 1. Joan. 2. Convertm mini filii revertentes, et sanabo aversiones vestras, etc. Jeremiae 3. usque septuagies septies, etc. Matth. 13. et universim in Scriptura nihil frequentius habetur, quam invitatio peccatorum ad poenitentiam : Non veni vocare justos, sed peccatores. Patet ex Patribus, locis supra citatis in prologo hujus distinctionis, ex Lateranensi de Summa Trinit. et fide Catholica, Florent. in Decreto unionis, Trident. sess. 6. locis citatis, etsess. 14. per totum. Ratio autem Doctoris, suppositis iis quae docet fides de electione Praedestinatorum, est convincens, ut patet in exemplis ab eo adductis de Petro, Paulo,
Davide, et multis aliis electis, qui in via lapsi sunt, et per poenitentiam surrexerunt.
Secunda conclusio est, non tolli peccatum sine poena, aut aliquo, quod aequivalet in acceptatione divina. Haec etiam patet ex praemissis, unde concludit regulariter tolli per poenam, quamvis per aliquid etiam aequivalens, ut contingit in remissione venialis, ut infra dist. 22. quaest. I. dicetur ; et mortale etiam per dilectionem perfectam et supernaturalem, quae justificat, ut dicetur infra ; et addit praeterea melius esse ordinari peccatum per poenam secundum justitiam, quam peccatum manere impunitum, loquendo simpliciter, quantum ad bonum justitiae, providentiae, et universi, licet peccatori quoad affectum commodi sit magis malum. Unde Augustinus Enchirid. cap. 27. Melius autem judicavit de malis bene facere (supple Deus) quam mala nulla esse permittere, etc. et de correptione et gratia, cap. 10. Scivit ad suam omnipotentissimam bonitatem pertinere, etiam de malis bene facere quam mala esse non sinere, etc. Intelligit deinde dicta quantum ad potentiam ordinariam, non vero quantum ad absolutam, quia Deus potest remittere culpam absolute sine poena, ut infra patebit dist. 16.