Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a)fn ista quaestione videtur esse opinio Magistri, quae stat in uno, scilicet quod mitti sive missione invisibili sive visibili competit tantum personis productis, mittere vero tribus personis. Sed Doctor vult probare hic quod sicut mitti tantum competit personis productis, ita et mittere tantum competit personis producentibus, et argumenta videntur clara. Et quando dicit in ultimo, mittere et mitti videntur dicere relationes oppositas, sicut producere et produci; si ergo mittere non includit producere, ergo nec correlativum includit correlativum, id est, ergo nec mitti, quod est correlativum ad mittere
incedit produci quod est correlativum ad producere.