Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
3. (( vers. 2.)) Quis loquetur potentias Domini? Impletus consideratione divinorum operum, qui misericordiam ejus exposcit, Quis, inquit, loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes ejus? Subaudiendum est quod supra dictum est, ut etiam ista sententia ita sit plena, Quis auditas faciet omnes laudes ejus? id est, quisnam sufficiat auditas facere omnes laudes ejus? Auditas faciet, dixit, id est faciet, ut audiantur; ostendens ita loquendas potentias Domini et laudes ejus, ut praedicentur audientibus. Sed quis potest omnes? An forte quia sequitur, Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore, eas dixit laudes ejus, quae intelliguntur opera ejus in praeceptis ejus? Deus est enim, ait Apostolus, qui operatur in vobis. Et dictum est semini Abrahae, Cantate ei, et psallite ei: quod intelleximus ita dictum, 1407 ac si diceretur, Bona in ejus laudem et dicite, et facite. Quibus duobus verbis, id est, cantandi et psallendi, convenire duos consequentes versus, ut quod dictum est, Narrate omnia mirabilia ejus; hoc sit, Cantate ei: quod vero dictum est, Laudamini in nomine sancto ejus (Psal. CIV, 2, 3) ; hoc sit, Psallite ei. Huic quippe semini etiam ipse Dominus dicit: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16) . Hic ergo ipsa Dei praecepta considerans, quorum praeceptorum opera laudes sunt ejus qui operatur in suis, ait, Quis loquetur potentias Domini? quoniam haec ineffabiliter operatur. Quis auditas faciet omnes laudes ejus? id est quis cum audierit, facit omnes laudes ejus? quae sunt opera praeceptorum ejus. Quia in quantum fiunt, etsi non omnia quae audita sunt fiunt, ille laudandus est, qui operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13) . Ideo cum posset dicere, Omnia mandata ejus, vel, omnia opera mandatorum ejus; maluit dicere, laudes ejus: quia, ut dictum est, in quantum fiunt, ipse laudandus est. Quas tamen laudes, quisnam sufficit auditas facere? id est, cum auditae fuerint, facere omnes quis est idoneus?