In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum actus poenitendi requisitus ad deletionem peccati mortalis sit actus alicujus virtutis ?
Alens. 4. p. q. 54. membr. 1. per 4. art. D. Bonavent. hic i. part. art. 1. 5. 1. et 2. Ricbard. art. 1. quaest. 1. et 2. et art. 2. quaest. 1. D. Thom. quaest. 1. art. 1. et 3. part. quaest. 85. art. 2. Suarez 4. tom. disp. 3. per totum , et disp. 7. sect. 1. et 2.
Secundo quaero, utrum actus poenitendi requisitus ad deletionem peccati mortalis sit actus alicujus virtutis? Quod non, quia passionibus non laudamur, 2. Ethic. Actus autem virtutis laudabilis est, ex eodem 2. paenitere autem est passio quaedam, sicut et ipsa punitio, quam includit.
Item, actus virtutis est voluntarius, quia electivus, ex 2. Ethic. sed poenitentia est involuntaria: nihil enim est poenale, nisi quod est contra voluntatem, et tunc ut prius.
Item, virtutes fuissent in statu innocentiae, et remanebunt in pa tria, quia natura remanebit perfecta, et fuisset tunc perfecta, cujus naturae sunt illae virtutes: sed nec in innocentia, nec in patria potest esse poenitentia, quia nec aliquod malum de quo habeatur punitio voluntaria: ergo, etc. Item, si paenitere esset actus virtutis, non esset alterius potentiae quam voluntatis, patet inductive ; sed non est aliquod velle, quia respectu mali; nec nolle, nisi hoc quod est nolle peccasse. Sed iste non est actus virtutis, quia nec electivus, nam electio non est respectu impossibilis ; praeteritum autem non fuisse, est impossibile Deo, ex 6. Ethic. Hoc solo privatur Deus, ingenita facere quae facta sunt.
Item, aut est actus virtutis acquisitae, aut infusae: non primo modo, quia acquisita potest manere cum peccato mortali, et actus ejus ; actus autem paenitentiae virtutis, non, quia delet mortale: nec infusae, patet per inductionem de fide, spe et charitate, et etiam per probationem communem, quia quaelibet virtus infusa et actus ejus habet immediate Deum pro objecto ; non sic ille actus, sed peccatum ; ergo, etc.
Oppositum per Magistrum in littera patet.