IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(c) Quantum ad secundum dubium. Ex duobus dubiis propositis num. 3. hic solvit secundum, quod erat, an jurans aliquod esse, quod putat quidem probabiliter ita esse, licet aliquo modo dubitet de opposito, peccet mortaliter peccato perjurii ?
Resolutio autem tota breviter comprehendetur sequentibus dietis.
Dico primo, qui jurat aliquid, quod probabiliter tantum putat esse verum, quando juramentum exigitur ad conflrmationem certae veritatis, seu quando intelligitur ex natura rei et circumstantiarum, jurans confirmare rem juratum tanquam certam, peccat mortaliter.
Haec conclusio est absque controversia, et patet ox iisdem principiis, ex quibus colligunt auctores communiter, et nominatim Angel. v. Perjurium num. 3. Sylvest. 16. quaest, I Suar. lib. 3. cap. 4. Sayr. lib. 5. cap. 4. Navarr. sum. cap. 12. num. 7. Sanchez lib. 3. c. 4. num. 8. colligunt quod jurans rem esse, de qua dubitat an sit verum, peccare mortaliter.
Ratio autem utriusque est, quod talis simpliciter afferat Deum in testem falsi in sua opinione, quod est propriissimum perjurium, nam per
Deum asserit aliquid esse certum, quod ipse non habet pro certo, sed potius pro incerto.
Dico secundo, quotiescumque sive ex lege, sive ex consuetudine, sive ex natura rei aut circumstantiarum, intelligitur juramentum non adduci ad confirmandam rem esse prout asseritur certo, sed ad confirmandum quod res talis probabiliter, aut conjecturaliter, jurans rem esse, quamvis non certo cognoscat eam esse, sed timeat de opposito, non peccat peccato perjurii, nec ullo modo, si non adsint aliae circumstantiae malae. Hanc conclusionem ponit Doctor hic num. 6. g Si autem ex lege positiva, eamque probat auctoritate Innocent. III. Extra de scrutinio in ordine faciendo. Et quamvis ipsamet littera Doctoris sit corrupta propter incuriam Typographorum aut Amanuensium, tamen sensus est satis clarus ex ipsamet auctoritate Innocentii, nam expresse asserit quod Diaconus interrogatus, dum conferuntur Ordines ab Ordinante, de sufficientia ordinandi, et respondens quod quantum humana fragilitas sinit noscere, et scit, et testificatur illum ad hujusmodi officii onus (ad quod scilicet in ordinatione assumitur) esse dignum, expresse, inquam, asserit Innocentius quod sic respondens non peccet, dicens in tali testificatione aliquem peccare non credimus . Ergo quando aliquis jurat aliquid esse, quod putat ita esse, licet non sit certus, non peccabit, si juramentum intelligendum est de confirmatione probabilis notitiae de ea re, non vero de confirmatione notitiae certae.
Dices primo contra hanc probatio-
. nem quod Innocentius non dicat jurantem quod promovendus sit idoneus, non peccare, sed testificantem ; ergo illa ejus auctoritas non facit ad propositum. Respondeo negando consequentiam, quia qua ratione illa testificatio est vera et inculpabilis, etiam confirmatio ejus juramento, si esset necessaria, esset vera et inculpabilis ; unde eo ipso quo Pontifex admittit primum, infertur bene secundum.
Dices secundo illam testificationem, quam approbat Pontifex, non esse absolutam, sed expresse restrictam per illa verba, quantum humana fragilitas sinit ; ergo quamvis illa esset bona, non sequeretur quod jurans absolute absque expressa restrictione aliqua simili aliquid esse, de quo non esset certus, quamvis putaret id esse ita, non peccet.
Respondeo, quamvis non sit illa responsio omnino absoluta absque illa restrictione, tamen esse absolutam sufficienter ad propositum, quia Diaconus sic respondens, dicit se absolute scire, quantum fragilitas fert humana : et tamen certum est quod non sciat certo quantum fert illa fragilitas, sed quod sciat solum probabiliter, nam si interrogaretur ulterius an cognoscat illam diligentiam esse adhibitam in examinando illo ordinando, non posset dicere, saltem semper, quod id cognosceret alio modo quam probabiliter.
Respondeo secundo clarius, negando consequentiam, quia in illis aliis juramentis subintelligitur ex communi usu restrictio illa, secundum quam sunt vera non minus, quam si esset expressa ; nam omnes intelligunt quod jurans non juret quod ista res sit ita, prout jurat, certo, sed quod sit ita, quantum ad opinionem suam.
Unde perinde est judicandum de illo juramento, quamvis absoluto, quoad verba, ac si sic jurasset : juro me opinari aut existimare probabiliter quod id ita sit. Hinc autem
Probatur conclusio secundo, quia supposita ista consuetudine aut lege, aut circumstantiis, juramentum habet hunc, quem jam dixi, sensum, nempe quod res jurata sit ita, prout juratur, quantum ad opinionem aut existimationem jurantis ; sed in hoc sensu est verissimum juramentum, quamvis a parte rei res non esset prout ipse assereret ; ergo juramentum est verum, et consequenter non potest esse perjurium, nec ullo modo peccaminosum, nisi adsint aliquae aliae circumstantiae malae praeter circumstantiam incertitudinis aut timoris de opposito.
Confirmatur, si talis jurasset se putare tale quid esse, verbi gratia, Petrum esse dignum, quamvis Petrus non esset a parte rei dignus, sed putaretur a jurante dignus, juramentum sine dubio esset licitum ; ergo si jurasset Petrum esse dignum, non exprimendo illam limitationem, ubi ex consuetudine aut lege sciret quod subintelligeretur, juramentum esset verum. Probatur consequentia, quia utrumque juramentum aequivaleret, quantum ad communem modum intelligendi, qui semperdebet, quantum ad significationem loquelae, observari: ergo si primum juramentum esset verum, et secundum etiam.
Haec sufficienter probant praedictas duas assertiones, quae principaliter hic intenduntur a Doctore ; sed quia ad reducendam doctrinam contentam in illis ad praxim, valde utile, aut potius necessarium est habere aliquas regulas, ex quibus posset colligi quando juramenta intelligenda sunt tanquam simpliciter assertiva rei juratae, et quando sunt intelligenda non ut simpliciter, sed ut probabiliter assertiva, ponit Doctor duas regulas in ordine ad hoc.
Prima regula est, quod quotiescumque in aliquo foro aliquis est condemnandus alicujus criminis, et plectendus aliqua paena, ob factum aliquod, cujus convincitur in judicio per testes juratos asserere veritatem, toties juramentum prolatum simpliciter a testibus debeat intelligi, tanquam simpliciter assertivum rei juratae. Unde qui cum non est sic certus ea de re, licet probabiliter conjecturet illam esse talem, jurat, peccat mortaliter non solum peccato perjurii, contra praeceptum secundum primae tabulae : Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, sed etiam contra praeceptum secundae tabulae : Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
Ratio hujus est imprimis, quod talis non esset condemnandus, nisi probaretur certe quod commisisset crimen ; ergo juramentum, quod affertur ad ejus convictionem, debet intelligi tanquam simpliciter assertivum istius veritatis, et consequenter quandoquidem sic intellectum sit falsum, erit perjurium, et quia ulterius ex eo sequitur detrimentum proximo, est contra justitiam.
(f) Et si dicas quod est utile Reipublicae, etc. Objicit sibi contra hanc regulam, quod inde sequeretur quod multi mali homines non punirentur, quia difficulter potest cognosci certo quod commiserint delicta illa, quae tamen valde probabiliter cognoscerentur ab iis esse commissa. Respondet Doctor, hoc non obstante non esse praestanda juramenta assertiva ad corum condemnationem, nisi quando habetur certitudo de re juratn ; sed paenam eorum esse relinquendam Deo, qui non vult ut justum semper ab hominibus fiat, hoc est, ut faciant illud, quod vere a parte rei est justum, sed exigit ulterius ut juste id faciant, seu modo justo, juxta illud Deut. 16. Juste quod justum est, exequere. Unde quia licet a parte rei bonum esset ut punirentur mali homines, tamen quia non punirentur juste, si punirentur propter convictionem incertam, propterea non debet quis in ordine ad eos puniendos jurare assertive illud quod non scit certo. Et si quaeratur quomodo ergo illa mala punientur, et liberabitur illis Respublica? Respondet et bene, quod id relinquendum sit Deo, sicut et multa alia mala, quae remediare non possumus commode pro hac vita.
Addit ad hoc Doctor quod non solum qui sic jurarent, peccarent, sed etiam judex, qui cum cognosceret quod ipsi non assererent delictum, verbi gratia, esse commissum a Petro assertive, condemnaret tamen ipsum istius delicti, non minus quam si assertive jurarent. Hoc autem sic intelligo, ut si esset aliqua paena ordinata per leges, aut consuetudinem ob aliquod delictum certo probatum, peccaret judex, si statueret illam paenam, quando non probaretur illud delictum, nisi per juramentum probabiliter assertivum delicti ; quod ex se patet, quia faceret injuriam reo contra aut praeter leges, si tamen essent aliae paenae ordinatae pro delicto, etiam probabiliter probato, tum judex non peccaret damnando reum tali paena, quamvis delictum non esset probatum nisi per juramentum probabiliter assertorium. At jurantes adhuc possent peccare mortaliter, si jurarent absolute factum esse commissum, quia posset intelligi juramentum ex communi consuetudine tanquam simpliciter, et non tantum tanquam probabiliter assertivum, nisi aliter constaret ex modo loquendi, aut circumstantiis aliis.
Aliud dubium posset urgeri contra praemissam regulam, quod posset aliquis in quocumque foro absolute et assertive jurare quod Petrus, quem vidit interficientem Paulum propriis oculis, interfecerit illum, sed tum tamen non esset omnino certus, quia revera posset totaliter in hoc decipi, nam Diabolus posset assumere sibi corpus simillimum corpori Petri, et ita instar Petri interficere Paulum, sic ut nemo posset discernere quin revera Petrus interficeret ipsum.
Sed ad hoc facile respondetur, non requiri ad juramentum simpliciter assertorium, certitudo physica aut metaphysica, sed abunde sufficere certitudinem moralem, qualem haberet jurans in tali casu, quamvis physice a parte rei deciperetur. Et certe de tali certitudine morali semper debet intelligi juramentum, quia de factis aliorum hominum, et rebus contingentibus aliam certitudinem, vix aut ne vix quidem habere possumus. Ex quo patet quod possit aliquis, qui semper est. habitus pro filio talium parentum, nec de hoc unquam audivit a quopiam dubitari, absolute jurare se esse filium eorum.
Secunda regula est, quod quotiescumque testificatio confirmata juramento quaeritur, aut datur de sufficientia aut idoneitate alicujus quoad vitam aut doctrinam, ut sit in promotionibus ad aliqua officia, nisi aliud ex circumstantiis specialiter intelligatur, toties juramentum debeat intelligi non tanquam simpliciter assertivum veritatis juratae, sed solummodo tanquam probabiliter assertivum. Hanc insinuat Doctor in g In promotionibus. Et dico insinuat, quia revera non ponit ipsam absolute, sed potius addit conditionem, scilicet si usus sit ea juramenta intelligendi, et probabiliter assertiva. Sed ego tamen simpliciter proposui illam absque illa conditione, quia existimo de facto illam consuetudinem ubique esse, quae consuetudo potuit habuisse fundamentum in regula illa juris in 6. Favores sunt ampliandi, sicut et praecedens regula fundari potest in altera parte ejusdem regulae, Odia sunt restringenda, ut etiam insinuat ipse Doctor num. 7. qui etiam ibidem addit quod judex promovens eos de quorum sufficientia non habet nisi hujusmodi probationem, non peccat, quod satis ex se constat.
Praeter autem illam congruentiam desumptam ex illa regula juris in 6. non potest praesens regula melius probari quam ex ipso conceptu communi hominum, qui communiter intelligunt hujusmodi testificationesde testificationibus non certis, sed probabilibus.
Sed si quaeras quomodo possit cognosci quando aliquis haberet cognitionem certam moraliter de re aliqua ita ut possit simpliciter jurare assertive illam rem esse. Sanchez respondere videtur quod toties quis habet cognitionem certam moraliter de re, quoties non levi conjectura ducitur, sed certa (intellige physice aut metaphysico) aut probabili, atque verisimili, quia hoc , inquit, est moraliter certum esse.
Verum haec doctrina nullo modo placet, falsum enim omnino est quod omnis probabilis, aut verisimilis cognitio de aliqua re faciat aliquem certum moraliter. Nam quotiescumque aliquis audit aliquid a viro fide digno, habet verisimilem cognitionem quod ita sit, et tamen nemo dixerit quod eo ipso sit moraliter certus quod ista res sit ita. Et rursus qui Scotista ob rationes probabiles, probabiliter concludit materiam primam posse esse absque omni forma de potentia absoluta, aut eumdem effectum non posse de eadem potentia pendere a pluribus causis adaequatis, non erit propterea moraliter certus ea de re. Deinde haec doctrina destrueret usum praecedentium regularum, et distinctionem Scoti de juramento simpliciter assertivo,et de juramento probabiliter assertivo, nam qui jurat aliquid esse probabiliter, esset certus moraliter de re illa, sicut qui jurat ipsam simpliciter.
Praeterea, sicut dantur cognitiones certae physicae et probabiles, ita etiam eamdem ob rationem dantur cognitiones aliquae cerlae moraliter, et cognitiones etiam dubiae moraliter.
Itaque quantum ad propositum praesens, existimo cognitionem certam moraliter esse illam, de qua si quis reflecteret supra principia ejus, non deberet prudenter dubitare de opposito ejus, quod cognosceret per illam, et cujus objectum non solet aliter se habere, nisi in casu rarissimo, cujus etiam casus nullum tum, cum haberetur illa cognitio, adesset indicium. Hinc illa cognitio, quam habemus quod simus nati tali patria, ex talibus parentibus, ex eo scilicet quod ita semper audiverimus dici, et cognoverimus nos fuisse pro talibus semper, absque contradictione, habitos, est cognitio moraliter certa, quia licet revera a parte rei posset id esse falsum, tamen non nisi rarissime unquam accidit ut cognosceretur aliquid sic cognitum fuisse falsum. Eamdem etiam ob rationem cognitio fidei humanae, qua cognoscimus Constantinopolim esse, est cognitio moraliter evidens, quia nunquam, aut non nisi rarissime contingit ut aliquid dicatur esse tam constanter a tot diversis hominibus, et diversarum aetatum ac locorum, etc. quod revera non sit ita a parte rei.
Rursus, cognitio quam habemus, quod Petrus nobis notus valde, interfecerit Paulum, ex eo quod apparuerit nobis vigilantibus ipsum id fecisse in propria persona, est moraliter certa, quia licet Diabolus posset se subito transformare in personam ejus, et apparere tam similis ipsi, quam ovum (ut aiunt) ovo, tamen id non nisi rarissime et extraordinarie contingit, et nullum adest nobis indicium quod contigerit, tum in casu proposito.
Quando autem aliquis fide dignus dicit aliquid, licet possemus prudenter credere ipsi, et abjicere omnem timorem deopposito, quando non adesset ratiodubitandi, tamen non essemus certi moraliter, quia revera satis ordinarie contingit ut homines, fide alias digni, aliquando mentianlur,juxla illud : Omnis homo mendax. Et si cum videremus aliquem valde a longe, qui appareret nobis omnino similis alteri, verbi gratia, Petrum Paulo, judicaremus quod esset Paulus, non essemus moraliter certi ea de re, quia saepe contingit ut visus fallatur circa objecta remota, aut inter quae et nos ponuntur impedimenta aliqua impedientia debitam sensationem, quam alias haberemus de iis objectis.
Loquor autem hic de cognitione moraliter certa positive et formaliter, non autem de cognitione certa negative. Quod ut intelligatur, advertendum, quod cognitio posset dici certa, quantam ad praesens, dupliciter: Uno modo quatenus actu excluderet omnem formidinem ac dubitationem de opposito ejus ; et sic multae cognitiones falsae et improbabiles, tam fidei quam non fidei sunt certae. Saepe enim propter defectum reflexionis, credimus falsa, etiam mendaci ea revelanti et opinamur subito aliqua esse, quae revera non sunt, et ad quae opinanda non habemus alia motiva, quam levissima, hocque absque ullo prorsus dubio de opposito, ut patet quotidiana experientia. Hujusmodi autem cognitiones ideo solum vocanturcertae, quia non habent secum annexam ullam dubitationem, nam quia in hoc conveniunt cum cognitionibus vere certis, et distinguuntur a cognitionibus admittentibus dubium, vocari possunt certae vulgariter, licet forte satis improprie sic vocentur. Ut autem distinguantur a cognitionibus vere certis, eas voco negative certas, non positive, quia solum sunt certae propter negationem dubitationis annexam quam negationem non habent annexam ex natura sua intrinseca, sed propter defectum reflexionis supra earum principia.
Alio modo potest dici cognitio certa, ex eo quod esset talis cognitio, qualem paulo ante descripsimus, quae scilicet haberet ex natura sua intrinseca excludere dubitationem, ita ut si quis reflecteret supra principia, a quibub generabatur, non deberet dubitare, vel moraliter vel physice, prout cognitio esset certa moraliter aut physice. Voco autem has cognitiones positive et formaliter certas, quia, ut dixi, ex natura sua intrinseca habent annexam negationem dubitationis.
Et si jam quaeras, an sufficiat juranti assertive, quaecumque cognitio certa ex his duabus cognitionibus certis? Respondeo quod non sulficiat ipsi nisi cognitio certa positive, licet ob indeliberationem posset excusari a peccato mortali, si juraret assertive aliquid esse, quod absque ulla dubitatione putaret ita se habere.
(g) Universaliter autem, sive in favoribus, etc. Hic ponit Doctor aliam assertionem, nempe quod quotiescumque aliquis jurat aliquid, de quo est dubius, ita ut non magis assentiatur uni parti quam alteri: et quotiescumque etiam jurat aliquid esse, cujus oppositum magis credit, aut opinatur esse verum, peccet mortaliter.
Prima pars hujus conclusionis est communis cum Angelo, Sylvestro, Sayro,Navarro, quos citat et sequitur Sanchez lib. 3. c. 4.
Probatur autem, non solum quia exponit se periculo manifesto confirmandi falsum juramento, et quia magnam Deo exhibet irreverentiam, non curando an falsum, verumne sit id, ad quod confirmandum utitur ejus auctoritate seu nomine ; et etiam quia revera splendide mentitur, et confirmat mendacium juramento, nam quando asserit rem esse vel non esse, significat id esse sibi vel certum vel probabile, idque omnes intelligunt per ipsius assertionem ; sed quando ipse est dubius, nec est certum, nec probasile ipsi quod ita sit ; ergo id dicendo mentitur, et jurando pejerat.
Major est difficultas in probanda secunda parte conclusionis, nam qui significat aliquid esse, quod putat esse, licet magis putet oppositum non mentitur : ergo nec pejerat id jurando, sed non constat ex quo alio capite esset peccatum mortale tale juramentum nisi quatenus esset perjurium, praesertim ubi juramentum ex consuetudine, vel alio aliquo capite intelligeretur non esse assertivum simpliciter, sed probabiliter.
Confirmatur haec difficultas, quia qui sic jurat, nihil aliud facit quam affirmare illam rem sibi constare probabiliter, sed hoc est verum, quamvis oppositum esset ipsi probabilius, nam major probabilitas oppositi non impedit quo minus illud sit probabile. Alias quando Auctores (quod communiter satis solent facere) dicunt aliquam conclusionem esse probabilem, licet alia sit probabilior, mentirentur, quod non est dicendum.
Nihilominus potest conclusio Doctoris, quoad secundam etiam partem, probari satis probabiliter, quia quando aliquis, in judicio praesertim, examinatur de aliqua re, omnes intelligunt quod quidquid asserit simpliciter, asserat illud tanquam certum, vel tanquam probabilius ; unde si secus fecerit, mentitur, et pejerat, si juramento suum dictum confirmet. Et per hoc patet ad rationem dubitandi, nam non ex eo sic jurans pejerat, aut mentitur, quod significet id quod putat, sed quod significet id de quo est certus, aut quod est ipsi magis probabile, cum tamen ita non sit ex hypothesi.
Quod si nihil aliud ex circumstantiis locutionis aut juramenti intelligeretur, quam jurantem jurare se habere rem illam, quam jurat probabilem, certum mihi est quod nec mentiretur, nec pejeraret sic jurans ; nec consequenter de hoc casu intelligendus est Doctor, sed de casu priori quo intelligeretur asserere quod sibi certum, aut magis probabile esset rem ita esse, prout jurat ipsam esse. Et si quaeras, quid dicendum esset in casu, quo quis aeque probabilem haberet opinionem de utroque extremo propositionis ? an tum peccaret, jurando alterutram partem ipsius? Respondeo hoc etiam dependere a modo quo juramentum esset ex natura rei, vel circumstantiis intelligendum, nam si intelligendum esset sic, ut magis aestimaretur credere illam partem, quam juraret, peccaret mortaliter, quia juraret falsum. Et sane credo sic intelligi semper juramentum, quoties exigitur in ordine ad aliquem promovendum, vel removendum ab aliqua dignitate, nam ideo exigitur juramentum, ut informetur judex, et intelligat an potius promovendus, quam removendus sit ab illa dignitate ; in ordine autem ad hanc informationem non deserviret significatio alia, qua daretur tantum intelligi quod aeque cognosceretur indignus ac dignus ; et idem est meum judicium de omnibus similibus casibus.
Quod si nihil aliud intelligeretur per juramentum illud, quam quod quis haberet judicium probabile de re jurata, sive haberet illud judicium de opposito, sive non, tum non mentiretur, nec pejeraret jurans quamcumque partem rei, cujus utramque partem aeque probabilem putaret. At credo rarissimum esse usum hujusmodi juramenti in hoc sensu.
Advertendum autem hic breviter, quando Doctor describit hic dubium, dicendo eum esse dubium, qui non magis assentitur uni quam alteri parti propositionis, de qua dicitur dubius, id posse intelligi dupliciter : Uno modo sic, ut non haberet is, qui esset dubius, ullum judicium probabile de una aut altera parte ; et in hoc Sensu aliquis proprie dicitur dubius, sicque credo Doctorem hic intelligendum. Et de tali dubio procedunt expresse rationes ejus.
Alio modo posset intelligi sic, ut qui diceretur dubius, haberet duas opiniones probabiles, unam de una parte propositionis, et alteram de altera, quarum opinionum neutra esset ipsi probabilior, et consequenter non propenderet magis in unam quam in alteram partem, et in hoc sensu paulo ante resolvimus quid sentiendum esset de eo qui, cum sic esset dubius, juraret ; nec credo Doctorem in eo sensu accepisse dubium, ut dixi, sed in priori sensu.
(h) Sed obiicitur contra hoc, etc. Dixerat supra num. 5. in fine g Et hoc modo debent, perjurium esse contra praeceptum primae tabulae, et contra hoc hic objicit, quod perjurium sit mendacium, atque adeo contra illud praeceptum secundae tabulae : Non loqueris contra proximum, etc.
Respondet breviter, perjurium seeundum diversas rationes posse esse contra utrumque praeceptum ; et dicit 1 quod quatenus per ipsum irrogatur immediate irreverentia Deo, sit contra praeceptum primae tabulae, et quatenus est mendacium, aut nocivum proximo, sit contra praeceptum illud secundae tabulae. Addit ad haec, posse esse perjurium absque eo quod aliquis eat contra mentem ; quod videtur valde difficile, nam cum perjurium secundum ipsummet supra sit adductio Dei in testimonium falsi, quomodo potest esse absque significatione falsi, aut consequenter absque mentiri ?
Sed non credo Doctorem hoc intendisse in hoc sensu, sed solum velle quod aliquis pejeraret aliquando proferendo aliquam propositionem cum juramento, quam si absque juramento proferret, non mentiretur ; nec vult per hoc quod non mentiatur cum pejerat, proferendo illam propositionem cum juramento, sed vult ostendere mutationem moralem, quam additio juramenti facit aliquando respectu propositionis, quae mutatio talis esse potest, ut propositio, quae sine juramento esset vera et non peccaminosa, addito juramento esset falsa et non peccaminosa. Hanc interpretationem colligo non solum ex eo quod alias Doctor sibi contradiceret, sed etiam ex verbis illis hujusmet g aut saltem in aliquo casu, et seq. Si autem quaeras quomodo additio juramenti posset aliquando facere hanc mutationem ? Respondeo, ex eo quod eo addito intelligerent homines ex communi modo intelligendi juramenta illa, quae dicuntur in judicio, ubi agitur de condemnando aliquo ad mortem, quod res jurata esset certa juranti ; communiter enim intelliguntur illa proferri in confirmationem veritatis, de qua quis est certus. Unde si aliquis proferret juramentum de re aliqua in tali judicio, de qua non esset ita certus, mentiretur, et pejeraret, ut patet ex dictis. At quando quis dicit aliquid esse absque juramento, etiam in tali judicio, non intelligitur communiter loqui de re, de qua est certus, sed de re, quae est sibi vel certa vel probabilis, quod totum dependet a modo communi loquendi et intelligendi loquelam, nec habet aliquam difficultatem realem, si intelligatur modus loquendi consuetus, qui in variis locis posset esse varius.
Adverto autem breviter ex ultimis Scoti verbis in hoc g nimirum quod utile sit documentum illud, Matth. 5. sit sermo vester, est, est ; non, non ; eum non intellexisse in illis verbis comprehendi praeceptum, sed potius consilium, quae videtur esse communior expositio.