First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
VARSAVIEN. 601
:. At etiam in ista hypothesi erroris, quam utique vere et solide probabilem vix habere possum, contra valorem ma- trimonii Ioannae nihil efficitur; obstat enim generalis dele- gatio, quam in hac hypothesi secundum praxim parochorum Bruxellensium certe habuit Rdus Dnus Dhanis. Atque ita iam disputandum est:
II. De existentia, extensione, vi iuridica delegationis ge- neralis parochorum Bruxellensium et suburbii.
Quod si de illa delegatione generali sit disserendum, in- primis quaestiones de opportunitate, convenientia, forma, liceitate huius delegationis generalis omnino sunt seponen- dae; omnes enim disquisitiones huc spectantes essent ad summum grandes passus, sed extra viam, neque quidquam con- ferrent ad solvendam quaestionem principalem in casu, quae est unice de valore matrimonii Ioannae.
Quare universa quaestio ad hoc reducitur : 1. An existat delegatio quaedam mutua et generalis parochorum Bruxel- lensium et suburbii atque ea quidem extensione, ut etiam casus Dñi Dhanis iuxta hypothesim factam comprehendatur; 2. An huiusmodi delegatio generalis in casu eam habuerit vim iuridicam, ut Rdus Dnus Dhanis valide adstiterit ma- trimonium Ioannae.
Atqui generatim mutuam quandam delegationem gene- ralem parochorum Bruxellensium et suburbii tempore cele- brati matrimonii Ioannae exstitisse adeo evidenter ex actis antiqui et novi processus Mechliniensis patet, ut a nemine sanae mentis in dubium vocari possit et ad superabundan- tiam per impugnationem longam huius delegationis generalis, a patrono actricis factam, luculenter adstruatur. Quare ne oleum et operam perdamus, unice inquirendum est, num ista delegatio generalis ea extensione data fuerit, ut etiam casus Dñi Dhanis et Ioannae comprehendatur. Cui quaestioni, at- tentis praesertim actis novi processus Mechliniensis, respon- dendum est, absque ullo dubio, casum illum comprehendi.
Profecto iuxta formulam impressam mutuae illius dele- gationis generalis duo tantum casus videntur comprehendi