First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
602 VARSAVIEN.
sci. Io « quod sponsi ad banna admissi, antequam matri- monium contrahant, demigrant et se uniendos sistunt pa- stori pristino, iam non pastori suo; 2° quod sponsi ut évi- tent parochum proprium, alibi ficto domicilio ponunt, quae matrimonio praevia sunt et sic circumventio pastore non suo, coram eo matrimonium contrahunt. » Non multum al- tercandum est cum patrono actricis, num casus Ioannae sal- tem non comprehendatur in casu secundo supra allegato, cum favor concessus iis, qui suis fraudibus sunt auctores erroris parochi, a fortiori sit vindicandus bona fide erran- tibus. Certe argumentum patroni ad impugnandam hanc il- lationem est plane absonum ; petitur enim ab exemplo ex materia plane dispari. Sed his opus non est. Nam delegatio illa generalis ultra terminos in formula disertis verbis ex- pressos legitime fuit extensa. Hinc iam Archiepiscopus Me- chliniensis in epist, ad Archiep. "Warsaviensem non tantum casum deceptionis, sed etiam erroris parochi, in delegatione illa generali contentum esse testatur.
Porro Rdus Dnus Verstraelen, qui est inde ab anno 1851 in sacro ministerio in districtu suburbano Bruxellensi et ab anno 1873 huius districtus est Decanus, ad quaestionem: « An parochi Bruxellenses et Suburbani tempore, quo cele- bratum fuit matrimonium Ioannae et Georgii, delegationem impressam intelligebant ad litteram, an vero illam exten- debant ultra casus designatos? » respondit: « Illo tempore et fere ab initio conventionis extensa fuit delegatio ad omnes casus, in quibus obtinebat finis in delegatione propositus, nempe ut provide curetur de valore matrimonii. Haec eadem firmantur per depositiones domini Verley et domini Laurey.
Quibus ex depositionibus optimorum testium, quibus plane consentit defensor vinculi curiae Mechliniensis, satis super- que est demonstratum, facta hypothesi erroris ex parte Dñi Dhanis casum celebrati matrimonii Ioannae in delegatione generali, de qua agitur, omnino comprehendi.
Et profecto, ex natura rei valor illius delegationis ge- neralis omnino est admittendus : nam nulla intrinseca ratione