First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
VARSAVIEN. 605
negabit, novo processu Mechliniensi faciem huius causae multum esse immutatam.
Quodsi patronus primam partem suae orationis incipit a removendis quibusdam difficultatibus, iis rebus insistit, quas nemo serio suae causae opposuit. Quare hisce disquisitioni- bus facile consentio, neque in dubium voco, quae de factis in reliqua parte prima contendit. Quamvis enim in prima causae propositione haud sine fundamento opposita fuerit exceptio, nequaquam de omnibus constare per tabulas iudi- ciales, tamen ex novo processu Mechliniensi facta illa aut expresse aut tacite sunt comprobata, ut patet ex iis, quae in specie facti supra exposui. At ex his concessionibus et probationibus patronus in favorem suae causae nihil proficit.
Nam illico in probanda secunda parte suae orationis plane deficit. Ibidem enim totis viribus vult ostendere Reveren- dum Dnum Dhanis caruisse delegatione speciali. At haec assertio patroni innititur argumentis aut mere negativis, v . g . scripturam delegationis non reperiri, quae nullam omnino vim habent, aut si quid positivi insinuant, ipsis obstat totus ille cumulus praesumptionum, quae supra « de delegatione speciali » fuerunt expositae atque contrariis argumentis omnem probabilitatem aut sine dubio certitudinem adimunt. Quare ad declarandam nullitatem matrimonii ista argumeuta patroni sunt plane insufficientia et, firma manente delega- tione speciali, solummodo ad superabundantiam etiam de de- legatione generali inquirendum est, quam patronus actricis pariter impugnat.
Atque ab initio illud monendum est, quod clarissimus patronus passim loquatur de « abusu Mechliniensi » atque rem ita exhibet, quasi in tota dioecesi Mechliniensi parochi sese invicem generaliter delegent. Id quod falsum est, neque ex epistola Emi Archiepiscopi Mechliniensis eruitur. Certe Bruxellis et in suburbio huius civitatis atque in aliis quo- que « partibus » dioecesis Mechliniensis viget praxis mutua- rum delegationum at nequaquam in universa dioecesi Me- chliniensi vastissima, omnes et singuli parochi sese mutuo