In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(g) De secunda significatione hujus vocabuli, etc. In hoc sig. 1. conclusio est, detestationem peccati, seu poenitentiam secundo modo sumptam, esse actum virtutis,id est, studiosum, et secundum inclinationem virtutis, quia potest esse electivus, et liber, et conformis rectae rationi; haec probata est superius, est communis. De poenitentia enim hoc modo sumpta loquuntur Patres saepissime, et in specie Tridentinum locis citatis, sess. 6. cap. 6. sess. 14. cap. 1. et 4. ubi definit contritionem esse detestationem peccati.
Secunda conclusio est: hunc actum non esse alicujus specialis virtutis. Hanc sustinuimus contra discipulos D. Thomae supra, et ulterius in specie probabitur infra, agendo de contritione in duobus sequentibus paragraphis.
Tertia conclusio est de poenitentia tertio modo sumpta, et est similis priori, nempe posse esse actum virtutis, seu honestum, et omnium virtutum, ex quibus potest esse displicentia peccati.
Quarta conclusio, dicit poenitentiam quarto modo sumptam esse actum patientiae.