First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
60£ VARSAVIEN.
etiam Parisiis in praxi illa facultas generalis assistendi tan- tum competit primo Vicario parochiali.
Praeterea etiam Bruxellis atque Coloniae nequaquam pro more polonico arbitrarie banna omittebantur. At quod ma- ximi est momenti, praxis illa polonica, praesertim quoad effectus, toto coelo differt a praxi Bruxellensi et Coloniensi. Illa enim praxis polonica effecit, ut frequenter et facile matrimonia contracta declararentur nulla.
Id disertis verbis testatur Benedictus XIV Const. « Ni- miam licentiam » 18 Maii 1743, § 5, quae ad Episcopos Poloniae data est. Quanti vero fuerunt illi abusus in Po- lonia facile desumitur ex alia « Admonitione ad Episcopos in regno Poloniae » ab eodem Benedicto XIV Const. « Ma- trimonii » 11 Apr. 1741 missa, ubi statim ab initio haec leguntur: « Etsi autem plurimum dolentes facile adduci- mur, ut credamus, huiusmodi dissolvendorum coniugiorum licentiam, propter quam non sine gravi bonorum offensione sive vir unus, sive mulier una pluribus vicissim adhuc vi- ventibus sibi antea copulatis coniugibus tertium (!) aut quartum (!) matrimonium contrahere cernitur, a nimia Curiarum vestrarum libertate, quemadmodum alibi evenire accepimus, ortum ducere; tamen facere non possumus, quin iustissimas ad vos, Venerabiles Fratres, querelas nostras deferamus, atque insimul tantae licentiae refraenandae et intra praescriptas a Catholica Ecclesia coercendae, salutares leges modumque meditemur ».
Ubinam unquam tales litterae Apostolicae ad Archiepi- scopum Coloniensem scriptae sunt, in cuius dioecesi praxis mutuarum delegationum a patrono directe impugnata iam a tempore immemoriali vigebat? Numquid Archiepiscopus Mechliniensis ad instar Episcoporum Poloniae « de abusu Mechliniensi » accepit '« Admonitionem » Sedis Apostolicae ? Nunquam. Cuius silentii facile reddi potest ratio. Est enim inauditum in illis regionibus, quod quis ad tertias et quar- tas nuptias convolet, dissolutis facile prioribus coniugibus, propter « abusum Mechliniensem ». Patronus actricis ne unum