IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Non requiri poenitentiam sumptam pro actu vindicativae justitiae ad deletionem peccati, nec actum ab illa virtute jam genita et inexistente elicitum.
De (h) secundo principali, scilicet an paenitere, ut actus virtutis, requiratur ad deletionem peccati, dico quod non ut actus unius determinatae virtutis. Secundo, quod non ut actus cujuscumque virtutis genitae talis vel talis indifferenter. Et tertio, si ut actus simpliciter perfecte circumstantionatus, numquid ut formatus, vel sufficit ut informis ?
Primum patet ex dictis, quia paenitere secundum quamcumque quatuor significationum praedictarum sufficit, ut probatur auctoritate Ezech. 18. et 33. Quacumque hora ingemuerit peccator, etc. Actus autem primus, et alii non necessario sunt alicujus ejusdem determinatae virtutis, sed primus justitiae, ultimus patientiae, duo intermedii cujuscumque virtutis appetitivae. Secundum probo, quia actus aeque perfectus secundum omnes circumstantias morales aeque est acceptus a Deo ad peccati deletionem ; sed sine virtute genita potest haberi actus aeque perfectus secundum omnes circumstantias morales, sicut cum virtute jam genita, quia secundum perfectum dictamen intellectus de aliquo agibili, potest esse perfecta electio circumstantionata omnibus circumstantiis, quae sit prima generativa virtutis: et per consequens, actum rectum perfecte circumstantionatum, qui requiritur ad deletionem peccati, non oportet esse virtutis, ut a virtute jam inexistente, sed potest esse virtutis, ut est primo generativus virtutis.
De tertio dico, quod actum aliquem humanum requiri ad deletionem peccati, potest dupliciter intelligi: vel ut dispositionem praeviam, vel ut concomitantem. Primo modo sufficit actus informis, imo semper est informis, quia dispositio praevia ad peccati deletionem est semper sine gratia et charitate, a cujus solius inhaerentia et inclinatione ad actum dicitur actus formatus. Secundo modo dico, quod requiritur actus formatus, nam in illo instanti in quo deletur peccatum, charitas inest, et per consequens, si actus requiritur ut concomitans, requiritur ut formatus.