First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
V A R S A V I E N . 609
Acta, Tom. XXVIII, fase. CCCXXXIV. 39
quidem poterit proferre exemplum, atque adeo proprio suo exemplo demonstrat, mutuam delegationem facili dissolu- tioni matrimoniorum esse obstaculum.
Quae patronus deinde profert de abusu Mechliniensi in tota dioecesi divulgato nituntur evidenter falso supposito iam supra refutato, quasi omnes et singuli parochi totius dioecesis sese mutuo delegassent. Neque maiorem vim ha- bent alia argumenta ex Benedicto XIV allata. Verba enim Benedicti XIV desumpta sunt ex ipsius Const. « Nimiam licentiam » contra abusum verum Poloniae, qui omnino dis- crepat ab usu Mechliniensi, ubi nequaquam etiam ab Epi- scopis facile et frequenter quilibet sacerdotes, omissis quo- que bannis, delegaban tur. Parochi autem Bruxellenses cum omnes bene norint conventionem factam et velint quam ma- xime curare valorem matrimoniorum certe unicuique ma- trimonio assistunt cum ea potestate, quam habent, sive pro- pria sit, sive delegata.
Quod si dein patronus exinde arguit, quod delegatio tan- tum possit esse generalis ratione rei, non ratione persona- rum, statuit principium canonicum, ad suum scopum gratis confictum, quod neque in natura rei, neque in iure communi, neque in speciali iure matrimonii, neque in praxi S. C. C. neque in sententiis doctorum ullum habet fundamentumEt profecto iam supra allatum est caput iuris decretalium, quod plures iudices in eadem causa in solidum delegari possint, ita ut praeventioni sit locus. Porro S. C. C. tanquam va- lidam admisit illam generalissimam delegationem, ratione personarum, quo ipsis coniugibus electio sacerdotis fuit per- missa atque optimo iure defensor vinculi S. C. C. in suis animadversionibus provocat ad alias decisiones S. C. C. qui- bus huiusmodi nova et inaudita theoria patroni actricis pe- nitus exploditur. Quae vero ex auctoribus afferuntur, omnino non sunt ad rem. Nam isti auctores afferunt ordinarios mo- dos ad instar exemplorum, et ideo alios modos non exclu- dunt. Ipse vero Feye, quem patronus inter fautores suae theoriae recenset, 1. c. n. 297, generales delegationes etiam