In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum paenitentiae virtus sit tantum unius poenae inflictiva ?
Alens. 4. part. quaest. 54. memb. 1. art. 3. 4. D. Bonav. hic. 1 . part. art. 1. quaest. 2. 3. Richard. 2. quaest. 2. D. Thom. 3. part. g. 85. art. 3. Saar. tom. 4. disp. 6.
Tertio quaero, (a) utrum paenitentia virtus sit tantum unius poenae inflictiva? Quod sic, arguitur, quia infligit paenam, ut ordinati vam culpae; unius autem culpae est una paena ordinativa, sicut unius deordinationis est una ordinatio; ergo, etc.
Item, paenitentia est quaedam justitia, ut dictum est in quaest. praeced. justitia autem reddit aequale pro aequali; uni autem culpae potest esse una paena aequalis correspondens ; ergo, etc.
Item, unius virtutis est unus actus, et unum objectum: ergo paenitentiae, quae est una virtus, est unus actus, scilicet infligere paenam, et unum objectum, scilicet paena inflicta.
Contra, Joelis 3. Scindite corda vestra, etc. Et Jac. 5. Confitemini alterutrum peccata vestra; et Matth. 3. Facile dignos fructus paenitentiae. Ex his omnibus auctoritatibus arguitur sic secundum Augustinum : Vera paenitentia ad Baptismi innocentiam nititur reducere, sed non reducitur, nisi per ista tria. Vel melius sic : Paenitentia est justitia punitiva, secundum legem divinam ; sed secundum legem Dei oportet plures paenas infligere, ut probatur istis auctoritatibus ; ergo, etc.
Item, de vera et falsa paenitentia, et ponuntur in decret. per dist. 7. auctoritates diversae de multis quae requiruntur in vero poenitente, et subditur : isti sunt digni fructus paenitentiae, ex Augustino.