Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Solvit argumenta allata contra sententiam Goffredi supra num, 7. et 8. quatenus obstare possunt sententias tribuenti activitatem partialem habitui, quam Doctor aliis praefert hic et-4. dist. 49. q. 2. vers, ad secundam probationem.
Argumenta, quae facta sunt contra secundam viam ponentem habitum esse principium activum intensionis in actu, quae videntur esse contra istam viam pro tanto, quia ista ponit actum elicitum ab habitu et potentia agente, cum aequali conatu esse intensiorem, quam elicitum a potentia sola ; discurrendo per illa ostendo, quod non repugnant huic viae. De primo patet, quia non pono duo distincta in actu, habentia duo principia distincta, sed idem actus per se unus habet duo principia in diverso ordine principiandi.
Ad secundum, concedo quod infertur, scilicet quod potentia operante ex aequali conatu, semper actus sit intensior habitu coagente quam non coagente ; sed ex hoc non sequitur illud inconveniens, quod sequitur contra aliam viam, videlicet, quod potentia ex quocumque conatu agente actus sit aeque intensus semper, hoc ibi sequitur, quia tota intensio attribuitur habitui ; sed non hic, quia tota intensio attribuitur duabus causis et potentiae quidem ex majori vel minori conatu, habitui autem semper aequaliter quantum est de se.
Ad tertium concedo, quod posset fieri voluntas in puris naturalibus quae actum intensiorem eliceret, quam alia voluntas cum habitu;
hoc non est inconveniens, ponendo ista duo esse principia ordinata, sicut esset inconveniens, attribuendo totam intensionem habitui et non potentiae. Per idem ad quartum.