Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Qui vult tenere quartam viam.
Istae rationes ponuntur in principio secundae quaestionis, quibus probat Doctor quod habitus concurrat active ad actum. Dicit ergo, quod qui vult tenere quartam viam, quae dicit, quod habitus non se habet active ad actum, sed tantum inclinative, ut patuit in exponendo illam quartam viam.
Ad argumentum primum dicit Doctor quod potentia potestl uti habitu ut inclinativo ad operationem, non autem ut activo.
(b) Ad illas conditiones quatuor. Patet responsio hic, et supra, ubi exponitur illa quarta via.
ic) Ad aliud de inclinatione. Posset dici, quod inclinat sicut formaliter prior ad susceptionem formae posterioris, sicut gravitas inclinat ad esse deorsum. Haec littera clara est.
(d) Ad aliud de scientia, etc. Hoc declaratum est prolixe, supra dist. 3. q. 6. respondendo ad rationes Henrici. Vide ibi.
(e) Per hoc apparet ad illud. Dico quod scientia stricte accipiendo pro habitu acquisito ex speculationibus non est proprie quo speculamur, id est, non est propria ratio formalis producendi partialiter actum speculandi, sed species intelligibilis, quia illa est principium partiale producendi actum speculativum.