Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
36. (( vers. 46.)) Et dedit eos in misericordias. Ut essent non vasa irae, sed vasa misericordiae (Rom. IX, 22, 23) . Ideo autem puto pluraliter misericordias dictas, in quas eos dedit, quia unusquisque proprium donum habet a Deo, alius sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7) . Dedit ergo eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos. Age nunc, quisquis haec legis, et gratiam Dei, qua in aeternam vitam per Dominum nostrum Jesum Christum redimimur, legendo in apostolicis Litteris, in propheticis autem scrutando cognoscis, et Vetus Testamentum in Novo revelatum, in Vetere Novum velatum vides; recole quem dixerit apostolus Paulus principem potestatis aeris, qui operatur in filiis infidelitatis (Ephes. II, 2) , et illud ubi ait de quibusdam, ut resipiscant de diaboli laqueis, captivati ab ipso secundum ipsius voluntatem (II Tim. II, 26) : et verba Domini Jesu Christi, ubi eum expellens de fidelium cordibus ait, Nunc princeps hujus mundi missus est foras (Joan. XII, 31) ; et ipsius itidem Apostoli dicentis, Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 13) . Haec atque hujusmodi ratiocinatus, intende animum et in litteras Veteris Testamenti, et vide quid cantetur in eo psalmo cujus est titulus, Quando domus aedificabatur post captivitatem: ibi enim dicitur, Cantate Domino canticum novum. Et ne existimes ad Judaeorum populum tantummodo pertinere: Cantate, inquit, 1417 Domino, omnis terra; cantate Domino, benedicite nomen ejus, annuntiate, vel potius, bene nuntiate, imo ut ipsum verbum quod in graeco positum est, transferam, evangelizate diem ex die, salutare ejus. Hinc enim Evangelium nuncupatum est, in quo annuntiatur dies ex die, Dominus Christus, lumen ex lumine, Filius ex Patre. Hoc enim est et salutare ejus; quia salutare Dei Christus est, sicut et superius jam demonstravimus . «Annuntiate in gentibus gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus. Quoniam magnus Dominus et laudabilis valde, terribilis est super omnes deos: quoniam omnes dii Gentium daemonia» (Psal. XCV, 1-5) . Isti ergo inimici cum rege suo diabolo captivum tenebant populum Dei. De qua captivitate cum redimimur, et princeps hujus mundi mittitur foras, aedificatur domus post captivitatem: cujus lapis angularis est Christus, qui duos condidit in se, in unum novum hominem, faciens pacem, quam dies ex die veniens evangelizavit eis qui erant prope, et eis qui erant longe, faciens utraque unum (Ephes. II, 13-22) ; et adducens alias oves quae non sunt de hoc ovili, ut sit unus grex et unus pastor (Joan. X, 16) . Et ita Deus dedit in misericordias praedestinatos suos; quia non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16) : in conspectu omnium qui ceperant eos. Hi ergo inimici, diabolus et angeli ejus captivaverant praedestinatos in Dei regnum et gloriam: a Redemptore autem nostro foras missi qui dominari infidelibus solebant intrinsecus, fideles oppugnant extrinsecus. Sed oppugant, non expugnant eos qui apprehendunt turrem fortitudinis a facie inimici (Psal. LX, 4) . Ut autem oppugnent, sentiunt in nobis esse infirmitatis reliquias, propter quas dicimus, Dimitte nobis debita nostra; propter quas dicimus, Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 12, 13) . His itaque inimicis ejectis, perfecit Dominus Christus sanitates in corpore, cui caput est ipse Salvator corporis (Ephes. V, 23) , ut in eo ipso corpore suo tertia consummetur. Sic enim dixit, Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor (Luc. XIII, 32) ; id est, perficior, occurrentibus omnibus nobis in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13) .