Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
37. (( vers. 47, 48)) Itaque ejectis daemoniis, a quibus captivi tenebamur, perficit sanitates. Ideo et hic cum dixisset, Et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos; tanquam ejectis daemoniis qui ceperant, fit oratio ut perficiat sanitates. Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus, vel, sicut alii codices habent, de Gentibus; ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. Deinde breviter subjecit ipsam laudem, Benedictus Dominus Deus Israel, a saxeculo et usque in saeculum: quod intelligimus, ab aeterno usque in aeternum; quia sine fine laudabitur ab eis de quibus dicitur, Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5) . Ipsa est tertia consummatio corporis Christi, ejectis daemoniis et 1418 perfectis sanitatibus, usque ad ipsius corporis immortalitatem, regnum sempiternum perfecte laudantium, quia perfecte amantium: perfecte autem amantium, quia facie ad faciem contemplantium. Tunc enim perficietur quod in primordio psalmi hujus oratum est: «Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo, ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad laetandum in laetitia gentis tuae, ut lauderis cum haereditate tua.» Non enim de Gentibus solas congregat oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24) , sed etiam eas quae non sunt de illo ovili; ut sit grex unus, ut dictum est, et unus pastor. Judaei vero cum putant ad suum regnum visibile istam pertinere prophetiam, quia spe invisibilium bonorum gaudere non norunt; in laqueos illius ruituri sunt, de quo Dominus ait: «Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me; alius veniet in nomine suo, hunc suscipietis» (Joan. V, 43) . De quo apostolus Paulus dicit, «Quia revelabitur homo peccati, filius interitus, qui adversatur et superextollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus.» Et paulo post, «Tunc revelabitur,» inquit, «iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et evacuabit illuminatione praesentiae suae eum, cujus est praesentia secundum operationem satanae, in omni virtute et signis et prodigiis mendacii, et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt, pro eo quod dilectionem veritatis non receperunt, ut salvi fierent; et ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, et judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati» (II Thess. II, 3-11) . Per istum refugam, per istum qui se extollit supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, videtur mihi populum Israelitarum carnalium putaturum impleri istam prophetiam qua dictum est, Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de Gentibus; quod illo duce, velut in conspectu inimicorum suorum visibilium, qui eos visibiliter captivaverant, habituri sint visibilem gloriam. Sic credent mendacio, quia dilectionem veritatis non receperunt, ut non bona carnalia, sed spiritualia concupiscerent. Sic enim a diabolo decepti sunt, ut occiderent Christum, quando dixerunt, «Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum et locum et gentem:» quando «Caiphas unus ex ipsis, cum esset pontifex anni illius, dixit eis, Vos nescitis quidquam, nec cogitatis quia expedit nobis ut moriatur unus homo pro populo, et non tota gens pereat. Hoc autem,» sicut Evangelista intellexit, «non a seipso dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Jesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente,» id est, pro ovibus quae perierant domus Israel, «sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum» (Joan. XI, 48-52) . Habebat enim alias oves quae 1419 non erant de illo ovili: istas universas oves, et de Israelitis, et de Gentibus, diabolus et ejus angeli captivaverant. Expulso itaque ab eis diaboli dominatu, in conspectu malignorum spirituum qui eas captivaverant, ut salventur et perficiantur in aeternum, vox earum est in prophetia: Salvos fac nos, Domine Deus noster, et congrega nos de Gentibus. Non sicut per antichristum compleri existimant Judaei, sed per Christum Dominum nostrum venientem in nomine Patris sui, diem ex die, salutare ejus; de quo et hic dictum est, Visita nos in salutari tuo. Et dicet omnis populus: iste populus praedestinatorum de circumcisione et praeputio, gens sancta, populus in adoptionem: Fiat, fiat.