In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
De facto institutum esse Poenitentiae Sacramentum. Quod probat ex locis Matth. et Joan. citatis in ratione ad oppositum, quae etiam ad idem citat Trid. sess. 14. cap. 6. Docent etiam PP. Hieron. lib. 1. contra Pelagian. Aug. epist. 180. Chrysost. lib. 3. de Sacerdotio. Ambros. 1. de poen. cap. 7. vide Bellarm. 1. de poen. cap. 10. Item solos Sacerdotes posse hoc Sacramentum dispensare, cap. Firmiter, de sum. Trinit. et Trident. supr. de quo Coccius et Bellarm. citati.
Tertio (g) dico, quod hoc factum est. Cujus fundamentum accipitur ex auctoritatibus adductis ad oppositum, et quod a Sacerdote solo possit dispensari, habetur Extra de summa Trinit. et fide
Cathol. cap. firmiter. Et congruum est, ut idem habeat potestatem super corpus Christi verum et mysticum.
Et ex hoc sequitur corollarium, quod nihil pertinens ad Sacramentum Poenitentiae, potest a laico dispensari, sicut nec confectio Eucharistiae; et ideo confessio, quae est dispositio praevia ad Sacramentum Poenitentiae, ut dicetur posteafacta laico, nihil valet virtute ope, ris operati. Et adhuc dubium est, an sit in detrimentum salutis, quia illa revelatio non potest esse confessionalis.