Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Quantum igitur ad istum articulum, etc. Pro declaratione illius litterae nota, quod prima dubitatio probat quod actus creatus non possit dici meritorius, quia non est ratio quare sic acceptetur a voluntate divina. Responsio clara est ex supradictis, quod scilicet non est ratio ex se, sed mere dicitur acceptari a voluntate divina ; dicitur tamen meritum secundum quid. Secunda probat quod charitas non sit necessaria, patet, quia peccator per peccatum dicitur inimicus, et ablata offensa dicitur amicus, et aufertur peccatum priusquam gratia infundatur : ergo in illo instanti quo est sine peccato, est amicus sine charitate. Responsio clara est, quia amicus Dei positive est per aliquid positivum in ipso, et hoc est charitas secundum ordinationem divinam, quia reddit ipsum amicum. Inimicus vero positive est per aliquid privativum vel positivum in ipso, puta per peccatum vel obligationem ad paenam aeternam. Amicus vero negative dicitur ille, qui non habet charitatem, nec offensam aliquam. Et similiter inimicus negative, quod habet privationem charitatis, et non habet offensam. Et sic patet responsio.