Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum tota charitas (a) praeexistens corrumpatur cum nova inducitur, ita quod nulla realitas eadem numero maneat in charitate majore et minore.
D. Thom. 1. 2. quaest. 52. art. 2. D. Bonavent. hic part. 2.quaest. I. et 2. Richard.art. 2. q.i. et 2. Rubion. q. 3. Bassol. q. 2. Snar. in Metaph.
disp. 46. sed. 1. Rada. 1. tom. controv. 18. art. 2. Tolet. 4. Physic, quaest. 1. omnes contra Goffred. Scotus optime et fuse de hact tractat. 3. Physic, quaest. 4. Durand. dist. 17. quaest. 5 . Mayron. d. 18. quaest. 2. Bacon. dist. 15. quaest. 1.
Circa argumentum charitatis, supposito quod charitas possit augeri, secundum illud Augustini ad Bonifacium : Charitas meretur augeri, ut aucta mereatur et perfict,- et secundum illud Augustini 6. de Trin, cap. 7. In rebus incorporeis, idem est melius esse quod majus esse, aliqua autem charitas est melior altera, quia ei correspondet majus praemium essentiale ; ergo aliqua charitas est major alia, hoc, inquam,supposito.
Quaero de modo augmenti charitatis, et primo : Utrum tota charitas praeexistens corrumpatur cum nova inducitur, ila quod nulla realitas eadem numero maneat in charitate majore et minore ?
Quod sic, arguo, quia alias ipsa forma augeretur subjective, quia ipsa eadem manens transmutaretur de minori ad majus, hoc est falsum, quia forma simplex subjectum transmutationis esse non potest, secundum Auctorem sex Principiorum ; ergo non potest charitas sic augeri.
Contra, primo de Generatione, auctum oportet manere ; ergo et in augmento quocumque non est corruptio praeexistentis.