Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Ponitur sententia Goffredi dicentis totam entitatem praeexistentem, in augmentatione deperdi, pro qua Scotus 3. Physic, q. 4. ponit 12. argumenta fortissima.
Hic dicitur (b) quod nihil charitatis praeexistentis manet idem numero in charitate aucta ; sed totum quod praefuit corrumpitur, et aliud individuum perfectius illo generatur.
Ad hoc ponitur ratio, quia termini motus sunt incompossibiles ex 5. Physic, igitur hujus motus vel mutationis quo charitas augetur, termini erunt incompossibiles ; ergo illud quod est terminus ad quem, simpliciter est incompossibile termino a quo ; ergo non includit idem numero.
Confirmatur ista ratio, quia sicut in speciebus ponitur magis et minus propter ordinem essentialem specierum, ita videtur ponendum suo modo in individuis ejusdem speciei. Sed species perfectior, quae dicitur major, est simpliciter alia natura ab imperfectiore, ita quod nihil idem numero naturae inferioris manet in superiore, imo superior est perfectior inferiore, quia actualior, ut patet in formis substantiarum separatarum, unde Deus, qui est actualissimus est simplicissimus ; ergo in individuis ejusdem speciei, nihil imperfectioris idem numero manet in perfectiore.