Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
12. (( vers. 23-31.)) Quarta illa restat, in qua omnes periclitamur. Omnes enim in navi sumus: alii operantur, alii portantur; simul tamen omnes et in tempestate periclitantur, et in portu salvantur. Post haec enim omnia sequitur, Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis: id est, in populis multis. Aquas enim saepe pro populis poni, testis est Apocalypsis Joannis, ubi interrogans Joannes quid illae aquae essent, responsum est ei, Populi sunt (Apoc. XVII, 15) . Qui ergo faciunt operationem in aquis multis, ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo. Quid enim profundius cordibus humanis? Inde plerumque venti erumpunt, tempestates seditionum, et dissensionum navem perturbant. Et quid agitur in his? Volens Deus ut ad eum clamarent et hi qui gubernant, et hi qui portantur, Dixit, et stetit spiritus procellae. Quid est, stetit? Permansit, perduravit: adhuc turbat, diu jactat, saevit, et non transit. Dixit enim, et stetit spiritus procellae. Et quid egit iste spiritus procellae? Et exaltati sunt fluctus ejus. Ascendunt usque ad coelos, audiendo: descendunt usque in abyssos, timendo. Ascendunt usque in coelos, descendunt usque in abyssos: foris pugnae, intus timores. Anima eorum in malis tabescebat. Turbati sunt, et moti sunt, sicut ebrius. Qui sedent ad gubernacula, et qui fideliter navem amant, sentiunt quod dico: Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius. Certe quando loquuntur, quando legunt, quando tractant, sapientes apparent: vae a tempestate! Et omnis, inquit, sapientia eorum absorpta est. Aliquando deficiunt omnia humana consilia: quacumque se quisque converterit, fluctus fremunt, tempestas saevit, brachia deficiunt; quo prora impingatur, cui fluctui latus nudetur, quo navis impulsa dimittatur, a quibus saxis ne pereat refrenetur, omnino a rectoribus non videtur. Et quid restat, 1426 nisi quod sequitur? «Et exclamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos. Et imperavit procellae, et stetit in auram.» Non stetit in tempestatem, sed in auram. Et siluerunt fluctus ejus. Audite de hac re vocem cujusdam gubernatoris periclitati, humiliati, liberati: «Nolo», inquit, «vos ignorare, fratres, de pressura nostra, quae facta est in Asia, quia supra vires gravati sumus, et supra modum,» (video omnem sapientiam ejus absorptam) «ita ut taederet nos,» inquit, «etiam vivere.» Et quid? ille ita deficientes desereret? aut non propterea illi defecerunt, ut ille apud eos gloriam reperiret? Denique quid sequitur? «Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non fidentes in nobis simus, sed in Deo qui suscitat mortuos» (II Cor. I, 8, 9) . «Et imperavit procellae, et stetit in auram.» Jam illi de se apud se responsum mortis habuerant, quorum omnis sapientia absorpta erat. «Et siluerunt fluctus ejus. Et jucundati sunt, quoniam siluerunt: et deduxit eos in portum voluntatis eorum. Confiteantur Domino miserationes ejus.» Ubique omnino, ubique confiteantur Domino, non merita nostra, non vires nostrae, non sapientia nostra, sed miserationes ejus. Ille ametur in omni nostra liberatione, qui est invocatus in omni nostra tribulatione. Confiteantur Domino miserationes ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.