Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(b) Hic dicitur, etc. Haec est opinio Goffredi Quodlib. 7. q. 7. et sequacium ejus, qui tenent quod in augmento totum praeexistens corrumpatur, et similiter in decremento et novum generetur, eo modo quo exposui in titulo quaestionis. Et probat duobus mediis : Primo quia quando forma intenditur, tunc forma movetur a forma minus intensa ad formam magis intensam, ita quod forma minus intensa est terminus a quo motus, et forma magis intensa est terminus ad quem motus. Sed terminus a quo et terminus ad quem, sunt incompossibiles ex quinto Physic, ergo, etc.
Dico, quod terminus a quo, et terminus ad quem motus sunt duplices, scilicet formales et concomitantes. Primi (si est motus acquisitivus) sunt privatio et habitus, et sic subjectum existens sub charitate ut quatuor, movetur a privatione charitatis ut duo, tanquam a termino a quo ad charitatem ut duo, tanquam ad terminum ad quem, et isti sunt incompossibiles. Si vero est motus deperditivus, tunc aliquid movetur, puta a charitate ut sex, ad privationem illius. Secundi, quando movetur a charite ut quatuor tanquam a termino a quo, ad charitatem ut sex tanquam ad terminum ad quem, et sic charitas ut sex, et charitas ut quatuor sunt compossibiles, et sic patet solutio argumenti.