Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
13. (( vers. 32-38.)) Et videte unde dicat, unde omnia ista praelocutus sit, unde omnia haec enumeraverit, ubi agantur haec. «Et exaltent eum in Ecclesia populi, et in cathedra seniorum laudent eum. Et exaltent eum,» hoc est, «laudent eum:» et laudent eum,» hoc est, «exaltent eum.» Exaltent, laudent populi et seniores, negotiatores et gubernatores. Quid enim fecit in hac Ecclesia? quid constituit? unde illam eruit? quid ei praestitit? Quemadmodum superbis restitit, humilibus gratiam dedit (Jacobi IV, 6) : superbis, scilicet primo populo Judaeorum, arroganti et extollenti se de genere Abrahae, et quod illi genti sint credita eloquia Dei (Rom. III, 2) . Non eis haec valebant ad sanitatem, sed ad exaltationem cordis, ad tumorem potius quam ad magnitudinem. Quid ergo fecit Deus, superbis resistens, humilibus dans gratiam; ramos naturales propter superbiam amputans, oleastrum propter humilitatem inserens (Id. XI, 17-24) ? quid fecit Deus? Audite haec duo: Deus primo quemadmodum superbis resistat, deinde quemadmodum humilibus det gratiam. Posuit flumina in desertum. Currebant ibi aquae, currebant prophetiae: quaere modo apud Judaeos prophetam, non invenis. «Posuit» enim «flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim. Posuit flumina in desertum.» Dicant, «Jam non est propheta, et nos non cognoscet adhuc» (Psal. LXXIII, 9) . «Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim, terram fructiferam in sanitas.» Quaeris ibi fidem Christi, non invenis; quaeris prophetam, non invenis; quaeris sacerdotem, non invenis, quaeris 1427A sacrificium, non invenis; quaeris templum, non invenis. Quare hoc? Quia, «Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim; terram fructiferam in salinas.» Unde, quo merito? «A malitia inhabitantium in ea.» Ecce quomodo superbis resistit: audi quomodo humilibus det gratiam. «Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum. Et habitare fecit illic esurientes.» Quoniam illi dictum est: «Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec» (Psal. CIX, 4) . Quaeris enim sacrificium apud Judaeos; non habes secundum ordinem Aaron, quia posuit flumina in desertum: quaeris secundum ordinem Melchisedec; apud illos non invenis, sed per totum orbem celebratur in Ecclesia. A solis ortu usque ad occasum laudatur nomen Domini (Psal. CXII, 3) . Et dicit Deus illis quorum flumina posuit in desertum: «Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus, nec accipiam sacrificium de manibus vestris, quoniam ab ortu solis usque ad occasum, sacrificium mundum offertur nomini meo» (Malac. I, 10 et 11) . Ubi erant omnia immunda sacrificia, quando desertum erant, quando squalebant, quando salinae erant omnes gentes; ibi nunc fontes, ibi nunc flumina, ibi nunc stagna aquarum, et exitus aquarum. Ergo superbis restitit, humilibus autem dedit gratiam. Et habitare fecit illic esurientes: quia, Edent pauperes, et saturabuntur (Psal. XXI, 27) . Et constituerunt civitatem habitationis: interim habitationis in spe; quoniam, Qui me audit, inquit, habitabit in spe (Prov. I, 33, sec. LXX) . Et constituerunt civitatem habitationis. Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum frumenti: ad quem gaudet operarius ille qui dicit, «Non quia quaero datum, sed requiro fructum» (Philipp. IV, 17) . «Et benedixit eos, et multiplicati sunt nimis, et jumenta eorum non sunt deminuta.» Hoc stat. «Firmum» enim «fundamentum Dei stat, quia novit Dominus qui sunt ejus» (II Tim. II, 19) . Jumenta et pecora dicuntur, in Ecclesia simpliciter ambulantia, sed utilia; non multum docta, sed fide plena. Ergo et spirituales et carnales benedixit eos, et multiplicati sunt nimis, et jumenta eorum non sunt deminuta.