First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
642 E P Í S T O L A
(i) Clemens XIII P. M. in alloc. Si qui militari, die i od. an. MDCCLVIII.
interpres caritatis Nostrae, haec epistola adveniat; quae, favente Deo, saecularis celebritatis et laetitiam augeat et fructus multi- plicet.
In tota rerum serie quarum apud vos commemoratio cultu magnifico apparatur, religionis catholicae ea omnino elucet atque eminet virtus, quae optima est incolumitatis publicae conciliatrix bonorumque omne genus parens vel fautrix in populis. Sane, quod prudentiores vestrarum rerum scriptores aiunt, occupatas istic regiones natio Hungarorum nec diu nec prospere tenuisset, nisi eam doctrina et gratia evangelica, iugo superstitionis exem- ptam, monendo ac mitigando, ad illa adduxisset, iura gentium vereri, laedere neminem, clementiam induere, colere studia pa- cis, principibus tamquam Deo subesse, fraternitatem domi iuris- que exercere. - Admirabili modo, in GEIZA duce et in primo- ribus gentis, catholicae fidei apud vos consecrata sunt initia; agente in primis sancto episcopo ADALBERTO, viro apostolicis laboribus et martyrii denique laurea clarissimo. Quae quidem initia tanto praestantiora extiterunt, quanto et tempora et loca periculosius patebant funesto cum Ecclesia romana dissidio ab orientalibus erumpenti. Coepta patris institit perfecitque STEPHA- NVS, christianus princeps spectatissimi exempli, divinae in vos benignitatis consiliis magno animi et operae ardore obsecutus. Qui merito gentis vestrae firmamentum praecipuum ac lumen ideo salutatur, quod eam, religionis verae beneficio, non modo ad sempiternae adeptionem salutis, summum bonorum omnium, instruxit, sed ceteris etiam expetendarum rerum praesidiis auxit et nobilita vit. Eo ipso principe, qui pietate excelsa sceptrum suum augustae Dei Matri et beatissimo Petro oblatum dedicatumque voluit, inita est inter romanos Pontifices et reges populumque Hungariae ilia studiorum officiorumque vicissitudo, quae a Nobis alias est collaudata. Eiusdem coniunctionis sacratum quasi vin- culum ad perpetuitatem fuit corona regia, Christi Servatoris et Apostolorum iconibus distincta, quam Stephano Silvester II de- cessor Noster dono misit, quum regium ei attribuit nomen, quod apud vos Christi fidem longe lateque diffuderit (i). Illud autem est commemoratu dignum, quod simul Hungarorum comprobat in obsequio Petri constantiam, ut scilicet eadem corona varias gravesque temporum procellas salva pertulerit, pristino fulgens