In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Specialia peccata non exigere speciales satisfactiones, sed indifferenter quascumque quibuscumque peccatis applicari posse.
Ex hoc (k) patet de quarto articulo, scilicet de solutione quaestionis ; sive enim intelligatur satisfactio propria, id est, determinata secundum speciem, sive propria, id est, determinata secundum numerum, non necessario correspondet propria satisfactio cuicumque peccato, quia et eadem satisfactio secundum speciem, et eadem secundum numerum potest correspondere huic peccato et illi.
Quod secundum speciem, patet, quia contritio potest correspondere huic et illi; et illa est eadem secundum speciem, maxime si objecta sunt eadem secundum speciem. Quod secundum numerum, patet, quia contritio de pluribus simul in generali, potest una correspondere pluribus illis: sed tunc (i) oportet ad hoc quod sit satisfactio totalis, non diminuta, quod aliquid ejus sufficiat pro uno peccato, et aliquid pro alio, aliquid, inquam, et aliquid, non de partibus integralibus in actu, sed de gradibus intensionis, ita scilicet quod sit in tanto gradu intensionis, quod in longe minori sufficeret pro uno, et in gradu quem superaddit, ultra sufficeret pro alio.
Possunt (m) etiam plures satisfactiones vel totales vel partiales correspondere uni peccato. Totales quidem, quia non est peccatum, quod non possit remitti per solam contritionem, et tunc illa sola est totalis satisfactio; potest etiam idem remitti per contritionem remissam, et alias poenas supplentes imperfectionem contritionis. Contritio (n) autem intensa ex una parte, et ipsamet remissa cum aliis poenis ex alia parte, differunt etiam specie, licet sint aequivalentes in acceptatione divina.
Breviter (o) ergo, non correspondet cuicumque peccato propria satisfactio, quae scilicet nulli alii correspondeat, nec aliqua alia isti correspondet, sed cuilibet correspondet satisfactio pro tunc propria, licet alia posset esse propria. Intelligo pro tunc propria, vel ut in se distincta, vel ut aliquid virtualiter inclusum in satisfactione.