Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
2. Admonemur sane isto psalmo, eos titulos qui tanquam de historia positi sunt, rectissime fieri ut secundum prophetiam intelligamus, secundum quod videmus psalmos esse conscriptos. Quid enim tam diversum secundum historiam, quam id quod est in titulo quinquagesimi sexti, «In finem, ne corrumpas; ipsi David, in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saül in speluncam:» et in titulo quinquagesimi noni, «In finem, his qui immutabuntur, in tituli inscriptionem, ipsi David, in doctrinam, cum succendit Mesopotamiam, Syriam, et Syriam Sobal, et convertit Joab, et percussit in valle salinarum duodecim millia?» Nam praeter id quod positum est, «In tituli inscriptionem,» et, «ipsi David,» et, «in finem;» caetera ita diversa sunt, ut ille habeat humilitatem David, iste fortitudinem; ille fugam, iste victorias. Et tamen ex istorum duorum posterioribus partibus, quorum tam diversi tituli sunt, psalmus iste componitur. Ubi significatur ad unum aliquid concurrere utrumque, non superficie historiae, sed altitudine prophetiae, copulatis utriusque finibus in hoc uno, cujus est titulus, Canticum psalmi, ipsi David; neutro illi titulo similis, praeter quod hic etiam positum est, ipsi David. Quoniam multis partibus et multis modis, sicut ad Hebraeos Epistola loquitur, olim Deus locutus est Patribus per Prophetas (Hebr. I, 1) ; eum tamen locutus est quem misit postea, ut complerentur eloquia Prophetarum: Quotquot enim promissiones Dei, in illo etiam (II Cor. I, 20) .