In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Satisfactionem totalem (id est, contritionem, seu poenitentiam sumptam illis quatuor modis dist. praeced, q. 1. n. 13. explicatis, de peccatis omnibus mortalibus) reconciliare satisfacientem offenso. Item, satisfactionem hujusmodi, id est, poenitentiam, esse posse actu et formaliter de uno peccato, non de aliis, de quibus tamen necessario est habitualiter.
De (p) quinto articulo dico, quod satisfactio, isto modo accipiendo, (quae tamen totalis est, et non diminuta) reconciliat satisfacientem ipsi, quem offendit, quia vel implacabilis est offensus, quod est contra misericordiam ; vel si placabilis, per nihil magis quam per satisfactionem isto modo dictam. Impossibile est autem aliquem Deo reconciliari, et tamen remanere in aliquo peccato. Unde Augustinus de vera et falsa poeni tentia : Scio Dominum inimicum omni criminoso; quomodo ergo qui crimen reservat, de alio recipiet veniam, sine amore Dei consequeretur veniam, sine quo nemo unquam invenit gratiam ? Hostis enim est, dum offendit perseveranter, et quoedam impietas infidelitatis est ab eo, qui justitia est, dimidiam spe rare veniam. Sequitur ergo, quod impossibile est satisfacere Deo de uno peccato, remanente actualiter impoenitente de alio peccato mortali.
Sed si intelligatur separatio hujus satisfactionis ab illa, ita quod dum actu reddit homo Deo per contritionem vel satisfactionem quamcumque de hoc peccato, et sufficientem pro hoc peccato, non actu reddit satisfactionem sufficientem pro alio peccato. Dico quod separari potest satisfactio propria huic a satisfactione propria illi, et hoc quantum ad effectum, licet non quantum ad affectum saltem in habitu.
Patet enim quoad effectum, quia sicut non es necesse intellectum simul considerare hoc peccatum et illud, et ita non est necesse voluntatem simul poaenitere de hoc et illo; et hoc accipiendo poenitere, pro quocumque illorum quatuor significatorum positorum distinct. proeced. quoest. 1. sed tamen dum considerat unum, et poenitet de illo, saltem habitualiter satisfacit de alio, hoc est, animo promptus est, si cogitaret aliud, ad satisfaciendum de eo.