First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
646 EPISTOLA.
ut ostendatur Hungaricam nationem atque eius reges gloriari unice in Cruce D. N. Iesu Christi; atque in eo signo pro catho- lica fide et dimicare semper et vincere consuevisse» (1).
Iamvero, quamquam tam praeclaris hominum ac rerum recordationibus sollemnia commendari vestra magnisque laeti- tiae significationibus exornari perpulcrum est, res tamen ipsa suadet ut aliquid spectetur amplius, quod fluxum non sit idem- que communi bono solida afferat incrementa. Caput est, ut se respiciat Hungaria: et conscientia nobilitatis religiosissimorum patrum impulsa, nec ignara temporum, ad proposita digna ni- tatur. Vos nimirum, cuiuscumque ordinis estis, appellat cohor- tatio Apostoli: State in fide, viriliter agite et confortamini (2): eique concinat sane oportet una mens omnium et v o x : Tenea- mus spei nostrae confessionem indeclinabilem (3); Non infera- mus crimen gloriae nostrae (4). - Saeculi cursum universe con- ventibus ' dolendum certe, Venerabiles Fratres, homines passim esse, eosque in sinu Ecclesiae nutritos, qui religionem catholi- cam neque opinione neque actione vitae proinde colant ac digna est, paremve propemodum faciant cuilibet religionis formae, at- que etiam suspectam invisamque habeant. Vix autem attinet dicere quale illud sit, praestantissimam hanc patrum heredita- tem degeneri sensu repudiare, et quam ingrati sit improvi dique animi beneficia eius, tum diu parta agnoscere nolle, tum in po- sterum expectanda negligere. Siquidem in sapientia institutisque catholicis virtus et efficientia inest, prout initio monuimus, mira prorsus et multiplex ad humanae societatis bonum; neque ea cum aetatibus exarescit, sed eadem semper et vivida, novis item temporibus, modo ne opprimatur, constanter est profutura. - Quod propius attingit populum vestrum, iam ei Nos de religione, per superiores litteras adsimilesque curas, satis consuluisse exi- stimamus, aeque periculis denunciatis ab illa prohibendis, aeque adiumentis propositis quae ad eius libertatem dignitatemque aptius conducerent. Et quoniam a re religiosa res civilis disso- cia ri nequit, huic etiam curationem opem que afferre, quod plane cohaeret cum Apostolico officio, vehementer studuimus. Nam quae Nobis visum est convenienter temporibus vestris identidem
(1) Epist. Quum multa alia die xix aug. an. MDCCLVIII. (2) I. Cor. xvi, 13.
(3) Hebr. x, 23.
(4) I. Machab, ix, 10.