First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
EPISTOLA 647
suadere et praescribere, ea non exiguam partem, ut probe me- ministis, publicae quoque saluti ac prosperitati vertebant. Quod si, hoc ipso in genere, coniuncta bonorum studia impensius quotidie consiliis monitisque Nostris sint responsura, quidni eam spem amplectantur quae ex hac saeculari memoria laetior efflo- rescit et quasi praelucet ad communium votorum exitum ma- turandum? Nemini sane civi optimo non id in votis fuerit, ut, sublatis dissentiendi causis, suus Ecclesiae ne abnuatur honos, ex quo pariter civitati luculentius niteat suus, in foedere ducti- que avitae religionis. Inde flet ut auctoritas potestatum, mutua ordinum officia, institutio adolescentiae, talia plura recte se tue- antur in veritate, in iustitia, in caritate: his enim maxime fun- damentis praesidiisque civitates nituntur ac vigent. - Quae com- plexio bonorum ut apud vos habeatur qualis clariore patrum memoria fuit, id certe valiturum non minime est, si pietatis af- fectio erga romanam Ecclesiam, novis veluti auspiciis, ab eorum exemplo incitamenta capiat. Opportune quidem in publicis gau- diis illud etiam indictum novimus, ut honoriflcentissimum Ste- phani diadema insuetâ pompa per urbem principem, ad Sedem Comitiorum dedicandam, certa die deferatur; nihil quippe cum gloria nationis regumque vestrorum tam est connexum, nihil cum recta civilis rei temperatione tam congruit, quam sacrum illud regiae potestatis insigne. At vero spe libet praesumere du- plex praestabile emolumentum ex illa re facile oriturum. Alte- rum, ut in ordinibus atque in multitudine eo magis sacramentum firmetur obsequii fideique in augustam Domum Habsburgensem, quae idem diadema, ultro sibi a maioribus vestris delatum, ad felicitatem regni perpetuo gessit; alterum, quod est huius pro- positi, ut copulata recordatio intimae patrum cum Cathedra Petri necessitudinis, quae per ipsum pontificale donarium, rata san- ctaque extitit, iisdem vinclis stabilitatem addat et robur.
Sciat autem gens Hungarorum illustris, omnino se posse ac debere auctoritati et gratiae confidere Sedis Apostolicae: quae nec immemor erit unquam rerum ab ipsa pro catholico nomine praeclare gestarum, et pristinum erga ipsam animum providen- tiae indulgentiaeque maternae retinet, retinebit. - Quantum est in Nobis, si quidquam adhuc vestra causa curavimus et effeci- mus, ea Deus perbenigne ad successum foveat, Nobisque con- silio et ope sua sic adsit, ut liceat eo vel amplius rationibus vestris gratificari. Per hanc praesertim faustitatem respiciat Ille