Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(g) Ad primum de numeris. In ista responsione tangit Doctor tria. Primum, quod q uidditas de unibilis, secun dum Platonem, sunt species et genera abstracte et vere existentes, et secundum ipsum indivisibiles. Secundum, quod Aristoteles comparat numeros ad hujusmodi quidditates definibiles secundum quatuor. Primo, quia sicut, numerus dividitur in indivisibilia, puta in unitates, quae sunt indivisibiles, ita et definitio quidditativa dividitur in conceptus indivisibiles, patet, quia non est processus in infinitum in illis. Secundo, quod sicut unitas addita vel remota a numero variat speciem numeri, ita differentia specifica addita vel remota variat quidditatem. Exemplum, nam animal est substantia animata sensibilis, si removeatur sensibile, amplius non est animal, sed tantum animatum : si vero addatur animal risibile, contrahitur ad esse specificum : et hoc est quod dicit Doctor quod de una specie facit aliam, vel de non specie facit speciem. Tertio quia sicut numerus, puta ternarius, est per se unum unitate specifica, sic quidditas definibilis est per se unum sive definitio. Quarto, quod sicut numerus non intenditur neque remittitur, ita nec entitas specifica, sed consistit in indivisibili, ut abstrahit ab inferioribus. In individuis vero potest intendi et remitti, secundum gradus perrectionales advenientes individuo, qui nullo modo constituunt aliquid in esse specifico vel in esse essentiali. Loquitur ergo Aristoteles de forma specifica, quae variat speciem, ut supra dixi, non autem de forma individuali, id est, de perfectione adveniente tali naturae individuatae.
(h) Ad aliud de 10. Metaph. Dicit Doctor quod differentia formalis sive secundum formam, de rigore sermonis est differentia specifica, sicut dicimus, quod homo et asinus differunt formaliter sive secundum formam, scilicet per rationale et irrationale. Differentia vero formarum potest esse et specifica et accidentalis. Nam albedo et nigredo differunt inter se, ut sunt duae formae specificae: ut vero comparantur ad subjecta, illa subjecta dicuntur differentiae, accidentaliter. Deinde addit, quod etiam logice non sequitur: Est differentia formarum ; ergo differentia formalis sive specifica. Nam praedicatum sequens ly differentiam in utraque stat confuse distributive mobiliter, propter negationem inclusam in ly differentia. Et ideo committitur fallacia consequentis a negatione inferioris ad negationem superioris: Est differentia formarum sive differunt in forma ; ergo est differentia formalis sive differunt formaliter? Committitur ergo fallacia consequentis a negatione inferioris ad negationem superioris, quia ?i forma A et forma B sunt eaedem formae, scilicet numero ; ergo sunt idem formaliter sive speoifice. Sicut ergo non sequitur, sunt idem specie: ergo sunt idem numero, propter fallaciam consequentis a positione superioris ad positionem inferioris.Ita non sequitur: Non sunt idem numero) ergo non idem specie, ly differt non tantum distribuit terminum differentiae, sed etiam rationem formalem, ut si Franciscus differt ab asino humanitate, tam asinus quam humanitas stant distributive. Licet ergo hoc antecedens sit verum, scilicet, haec natura humana differt ab ista natura humana: ergo haec natura humana differt ab ista formaliter sivehumanitate simpliciter sumpta. Hoc consequens est falsum, quia statim sequitur quod haec humanitas, puta A noni est eadem isti humanitati, puta B, nec ista humanitate est eadem, nec ista, et sic de aliis, et sic committitur fallacia consequentis a negatione inferioris ad negationem superioris, sic arguendo: A non est idem B, nec ista humanitate, nec ista: ergo non est idem B humanitate in communi, non sequitur, et hoc est quod dicit Doctor logice.