Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
5. Sed cum dixisset, Pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi; quid ait? Ego autem orabam. Non quidem dixit quid orabat; sed quid melius intelligimus, quam pro eis ipsis? Crucifixo enim maxime detrahebant, quando velut homini, quem quasi vicerant, illudebant; de qua cruce ille dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt: ut quoniam in profundo malignitatis reddebant ipsi mala pro bonis, ille in summo benignitatis redderet bona pro malis. Quanquam bene intelligatur etiam pro discipulis suis orasse, quod etiam ante passionem suam dixit, ne deficeret fides eorum (Luc. XXII, 32) , quando ipse pendens in ligno, ut commendaret patientiam, non ostendebat potentiam inter verba detrahentium, quos posset divina potestate delere. Sed nobis utilius erat quod patientiae praebebat exemplum, quam si suos inimicos sine dilatione perdendo, ad hoc nos aedificaret, ut impatienter festinaremus de his quos malos patimur vindicari: cum scriptum sit: Melior est patiens quam vir fortis (Prov. XVI, 32) . Docent igitur nos divina eloquia dominico exemplo, cum audimus, Pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi; ego autem orabam; ut quando aliquos sentimus ingratos, non solum non reddentes bona, sed insuper reddentes mala pro bonis, nos oremus: et ipse quidem pro aliis vel saevientibus, vel dolentibus, et in fide periclitantibus; nos vero etiam pro nobis primitus, ut animum nostrum Deo miserante atque opitulante vincamus, quo ferimur in ulciscendi cupiditatem, cum detrahitur sive praesentibus sive absentibus nobis. Deinde, cum Christi patientiam recordamur, tanquam ipso excitato, sicut factum est, cum dormiret in navi (Matth. VIII, 24, 25) , qui perturbationem cordis nostri tempestatemque tranquillat, animo sedato atque placato oremus etiam pro ipsis detractoribus nostris, ut securi dicamus: Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus (Id. VI, 12) . Sed ille dimittebat, qui peccatum quod ei dimitteretur utique non habebat.