In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Secundo quaero, utrum qui injuste abstulit, etc. Hic ingreditur Doctor materiam de Restitutione, quam absolvit tribus quaestionibus. Prima est de bonis fortunae. Secunda de bonis animae et corporis. Tertia de bonis famae. In tribus his quaestionibus comprehendit materiam de justitia et Jure,ejusque principia. Quia autem instituto nostro prolixum esset commentarium adaptare omnibus his principiis, et exacte examinare omnes modos dicendi tam Juristarum quam Theologorum et Canonistarum, in specie tractando singulos casus et controversias, eliciendo ex principiis generalibus, quae tradit Doctor, conclusiones magis consentaneas ; ideo remittemus hunc tractatum ad eos auctores, qui de eo in specie agunt, et quos Scholiastes in limine hujus quaestionis proponit, et persistemus in ipsis regulis generalibus, et his tantum casibus, quod Doctor in littera exprimit.