First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
POLICASTREN. 655
attinere. Quod ei facile assentitur patronus, aiens, in hoc tamen procul dubio errare rev. Fasanaro, sibique non con- stare, quod putet limitationibus quidem privilegii canonicos tantum gravari: privilegio autem ipso et Ecclesiarum re- ceptitiarum sacerdotes iuvari. Hoc enim privilegium a lege positiva introductum est, ad limitandam legem naturalem, per quam quisquis aliquod emolumentum percipiat in retri- butionem officii, quod sit in certo quodam loco exercendum, in hoc ipso loco residere tenetur. Sed lex conferens privi- legium loquuta est tantum de beneficiis et praebendis : proinde ea lex, non est Ecclesiis receptitiis innumeratis applicanda, in quibus beneficia ac praebendae non sunt. Quod si, instat orator, rev. Fasanaro velit omnino privilegium huiusmodi sibi vindicare, aequum est, ut eius quoque limitationibus, a iure statutis, se subiiciat.
Quum in iudicio primi gradus rev. Fasanaro innixus sit decreto, quod die 14 Septembris 1886 Episcopus Polica- strensis apostolica auctoritate emanat it, advertit advocatus, quod in eo decreto pure et simpliciter augetur stipendium missarum, ac pro iis tantum, qui sacris caeremoniis in. Ec- clesia Vibonatorum intersint. Uno in casu solummodo fa- cultas permittitur iis, qui sacris ritibus non adsint, cum minore eleemosyna missas celebrandi, nimirum illis tantum sacerdotibus permittitur, quibus, postquam bona Ecclesiae Vibonatorum fisco addicta sunt, publice pensiones solvuntur : sed ex iis non est sacerdos Fasanaro. Ea igitur distinctio, notat patronus, missarum cum eleemosyna unius libellae et cum eleemosyna maiore in hoc tantum casu occurrit.
Quod si perperam rev. Fasanaro decreto usus est anni 1886, prosequitur Orator, nec fas quidem ei est uti arti- culis 87 et 94 legis cleri t Vibonatensis, in quibus reditus omnes illius Ecclesiae in tres partes dividuntur, ita ut duae partes massam communem efficiant, pars reliqua distribu- tiones. Etenim in lege illa ius ad massam communem tri- buitur, tantum aegrotis, vel sacerdotibus, qui in seminario dioecesano adolescentes clericos instituant, quique aut iniu-