IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Praeceptum de rerum communione post lapsum peccati cessasse. Vult tantum fuisse praeceptum permissivum, vel consultivum, et per revocatum esse intelligit cessasse, quia mutatis circumstantiis status per peccatum, ratio naturalis dictavit communionem non expedire ad pacem et debitam sustentationem. hominum. Si dicatur cum Alens. 3. p. quaest. 27. m. 4. art. 1. et Conrad. de Contract. tract. 1. quaest. 5. et 9. fuisse praeceptum positivum naturale de rerum communione, dicitur revocatum, quia mutatis circumstantiis, cessat ejus obligatio. Unde leviter quidam reprehendunt Scotum, quia non est usus vocabulo revocandi in propria significatione, quia cum constet de re, non est facienda vis in verbo.
Secunda (d) conclusio est, quod illud praeceptum legis naturae, de habendo omnia communia, revocatum est post lapsum, et rationabiliter propter eadem duo. Primo, quia communitas omnium rerum esset contra pacificam conversationem, cum malus et cupidus occuparet ultra ea quae essent sibi necessaria. Et hoc etiam inferendo violentiam aliis, qui vellent secum eisdem omnibus ad necessitatem uti, sicut legitur de Nemrod, quod erat robustus venator coram Domino, id est, hominum oppressor. Item, esset contra necessariam sustentationem, propter illud, quia fortiores bellatores privarent alios necessariis. Et ideo politia Aristotelis 2. Politie. quod non sint omnia communia, multo melior est quam politia Socratis, quem reprehendit de omnibus communibus, secundum illum statum, quem Philosophus invenit in hominibus.