Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum personae sint aequales secundum magnitudinem ?
Alensis. 1. part. quaest.47.m.c 1. D. Bonavent: hic art. 1 . quaest. 1. 2. et 3. Richard. art. 1. quaest. 2. et 3. D. Thom. 1. p. quaest. 42.art.1. et 4. Henr. quodl. 5. q. 1. Suarez. 1. p. tract, 3. lib. 4. cap. 10. et melius c. 15. Scotus etiam infr. dist. 31. et quodl. 6. art. 2. Vide eum 8, Metaph. quaest. 1 . Durand. hic. Mayron. 1. d. 29.q.1.
. Circa istam distinctionem decimam nonam, quaero duo : Primo,. utrum.personae sint.aequales, secum dum magnitudinem. Quod non, quia in Praedicamentis dicitur, quod Quantitati praprium est secundum eam quod aliquid aequale vel inaequale dicatur ; quantitas non est in Deo secundum Augustinum 5. de Trinit. c. 1 Deus est magnus sine quantitate et bonus: sine qualitate, ergo, etc.
Item, nihil est ponendum in Deo quod dicit imperfectionem ; aequalitas est hujusmodi. Probatio, quia repugnat perfectioni in creaturis, quod patet.per Augustinum 83. q. q. 41.Si omnia; inquit, essent aequa:
Jiia non essent omnia, igitur perfectio universi non potest stare cum aequalitate ; aequalitas igitur non est in omnibus melior suo opposito, igitur non erit perfectio simpliciter, igitur non erit in Deo tanquam essentiale vel Commune tribus.
Tertio sic, perfecta aequalitas est mutua, hic non est mutua secundum Augustinum 6. de Trinit. cap. ult. Imago si perfecta est aequatur ei cujus est imago, non illud suae imagini.
Oppositum in Symbolo Athanasii : personae coaeternae sibi sunt et coaequales; et Magister in littera probat hoc specialiter per Augustinum de fide ad Petrum cap. 2.