CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) De primo, Phylosophus, etc. Sunt aliqua notanda. Primo quod quando dicit, quod relatio similitudinis,aequalilatis et identitatis in creaturis fundatur super unum, ut album, est simile alteri albo, sic debet intelligi, quod non fundatur similitudo super albedine communi, sed sic similitudo fundatur in A albo, et terminatur ad B album, id est, quod similitudo fundatur in A quod est simile, et unum unitate specifica cum B. Et sicut dixi de similitudine, idem dico de aequalitate et identitate, et proprie aequalitas, similitudo, identitas, fundantur super unitate specifica speciei specialissimae modo praeexposito. Hoc tamen magis patebitpraesenti quaestione, respondendo ad quaedam argumenta Gregorii et Occham et Alphonsi. Secundo quanto fundamentum est perfectius in pluribus et magis unum in illis, tanto aequalitas fundata in illo erit perfectior, et sic aequalitas in divinis est perfectissima, quia fundamentum est formaliter infinitum et simpliciter indivisum in tribus personis. Est enim ibi perfecta distinctio personarum aequalium, et p rfectissima identitas fundamenti secundum quam dicuntur aequales. Caetera sunt usque ad illam difficultatem, quae habet solvi infra dist. 31. hujus. Et sic patet tota ista quaestio ex se, nec volumus amplius in his facilibus immorari, sed procedamus ad responsionem argumentorum.
(b) Ad argumenta, ibi: Et si nomen quantitatis. Vult dicere Doctor quod, proprie loquendo, quantitas accipitur pro quantitate molis, et non virtutis, appropriate vero dicitur quantitas virtualis. Magnitudo vero, proprie loquendo, accipitur pro magnitudine virtutis, appropriate vero pro magnitudine molis, et hoc est, quod dicit.
(c) Ad primum respondeo, quod magnitudo est aequivocum, etc. Vult dicere, quod magnitudo potest accipi dupliciter. Uno modo absolute, ut distinguitur contra multitudinem, quae est species Quantitatis, et sic talis magnitudo est species Quantitatis et non transcendens. Alio modo respective, scilicet ut comparatur ad paruitatem. In concreto vero dicuntur parvum et magnum, et hoc modo magnitudo est transcendens, et sic potest applicari ad divina.
(d) Ista distinctio satis habetur a Philosopho. Ab ipso expresse habetur 10. Metaph.text.com. 20. ubi vult quod magnitudo opponatur unitati, et non paucitati. Et arguit ibi quod non paucitas, quia tunc si opponitur unitati et paucitati, sequeretur quod unitas esset paucitas, etc. Nam Aristoteles accipit multitudinem uno modo absolute, et sic opponitur imitati, et multum opponitur uni. Alio modo respective, sicut dicimus, quod majus opponitur minori, et sic multitudo est aequivocum ad unum et ad paucum. Caetera patent usque in finem.
Circa istam quaestionem primam dist. 19. arguit Occham contra multa dicta Scoti. Et primo contra hoc quod dicit, quod unitas est proxima ratio fundandi aequalitatem et non res illius generis.
Primo, quia illud, quo posito cum termino, ponitur relatio, etiam et omni alio circumscripto est proxima ratio fundendi illam relationem. Sed posita quantitate hac et quantitate illa, omni alio circumscripto, ponitur.aequalitas vel aequalitas ; ergo quantitas est proxima ratio fundendi aequalitatem vel inaequalitatem.
Secundo, posita hac albedine et illa, ponitur haec similitudo ; ergo haec albedo est proxima ratio fundandi.
Tertio, res alicujus generis potest immediate fundare relationem similitudinis vel aequalitatis vel identitatis, sicut relationem alterius modi. Sed res alicujus generis potest esse ratio proxima fundandi relationem alterius modi. Major patet, quia talis relatio immediatius convenit sibi. Unde secundum quantitatem aequale vel inaequale dici, est proprium Quantitati ; ergo ista immediatione sibi convenit.
Quarto, quaero de illa unitate, quae est ratio fundandi, aut est unitas realis numeralis, aut unitas specifica, non unitas specifica, tum quia unitas specifica non est aliqua res distincta quocumque modo ab individuis, et per consequens non potest esse ratio fundandi unam relationem numero ; tum quia una relatio habet unam rationem fundandi numero, quia sicut relatio in communi ad rationem fundamenti in communi, ita relatio una numero ad rationem fundandi unam numero. Nec potest dici, quod illa unitas sit unitas numeralis quia quaero de illa numerali, aut est idem realiter cum Socrate, qui est fundamentum remotum identitatis, aut aliud realiter, aut ens rationis? Si detur primum, ergo res de genere Substantiae est proximum fundamentum, et habetur propositum. Si detur secundum, oportet quod sit accidens ; sed manifestum est quod nullum potest dari, quia nec quantitas, nec qualitas, et sic de aliis. Si detur tertium, ergo ens rationis esset proxima ratio fundandi relationem realem, quod est impossibile.
Si dicatur, quod illa unitas esteadem realiter, cum Socrate, distinguitur tamen formaliter, ideo est in genere Substantiae, non per se, sed reductive.
Contra, quia nihil in creaturis distinguitur formaliter, quin distinguatur realiter. Item, illud est proximum fundamentum identitatis, quod est idem identitate, sed individuum per se existens est primo idem, etc.
Secundo principaliter arguit contra illud Doctoris, scilicet quod istae relationes large sumptae sunt transcendentes, aut intelligit quod relatio similitudinis, qua Socrates est similis Platoni, et relatio aequalitatis, qua unus Angelus est aequalis alteri vel inaequalis, et sic de aliis ; aut hoc commune similitudo, aut hoc commune aequalitas est transcendens. Si primo modo, hoc videtur contra principia sua esse, quia alibi probat quod similitudo est realiter differens a fundamento per hoc, quod fundamentum potest esse sine similitudine, et impossibile est idem separari a seipso. Eodem modo arguo in proposito, quando unum potest esse sine alio, illa distinguuntur realiter: sed Angelus potest esse sine similitudine, quia destructo alio Angelo, non est similitudo ; ergo illa similitudo differt realiter ab ipso Angelo. Et ex hoc arguo ultra: Ista similitudo si differt ab Angelo, oportet quod ait accidens, et per consequens est in determinato genere, et non nisi in genere Relationis ; ergo non plus est ista relatio transcendens quam quaecumque alia.
Confirmatur ratio, quando quodlibet contentum sub aliquo communi, est per se determinati generis, illud commune est per se determinati generis; sed quaelibet talis similitudo in creaturis est determinati generis, ergo, etc. Ex isto patet, quod licet ens diversorum generum possit esse fundamentum istarum relationum, non sequitur istas relationes non esse determinati generis. Sicut ex hoc, quod secundum aliquos, qualitas est in rebus diversorum generum subjective, non potest argui quod qualitates illae non sunt generis determinati. Si intelligit secundo modo, hoc non potest dici, nisi quia est commune aequalitati divinarum personarum, et aliis aequalitalibus creaturarum ; sed ita posset poni unum commune aequalitati fundatae super quantitatem, et aequalitati divinarum personarum, et per consequens tunc esset transcendens illud commune sicut secundum, et hoc quia nulla est ratio ad probandum quod relationes aequalitatis, identitatis et similitudinis stricte sumptae, sint magis in genere Relationis, quam ad probandum de aliis relationibus identitatis, aequalitatis et similitudinis, quae fundantur in aliis rebus aliorum Praedicamentorum.
Respondeo breviter ad omnes rationes GulielmiOccham. Et primo declaro aliqua, sive primo praemitto aliqua, quibus praemissis, patebit responsio ad Occham. Primo ergo praemitto, quod respectu similitudinis est duplex fundamentum, ut etiam patet in littera Doctoris, scilicet remotum et proximum. Exemplum, duo alba sunt realiter similia ; fundamentum remotum est albedo in utroque albo ; fundamentum proximum est unitas albedinis in qua conveniunt ista duo alba. Similitudo ergo fundatur in unitate reali specifica albedinis, ut in fundamento proximo, sic intelligendo quod ratio proxima fundandi talem similitudinem, est unitas albedinis specificae.
Si dicatur, nonne album A est fundamentum similitudinis terminatae ad album, B, et album B est fundamentum alterius similitudinis terminatae ad album A, et sic album A non est simile sibi, sed albo B, et sic non oportet ponere unitatem albedinis in communi.
Dico quod hoc nihil est, quia capitur similitudo dupliciter, scilicet formaliter, et sic album A est simile similitudine albo B, ete contra ; et fundamentaliter, quae est ratio proxima fundandi similitudinem, supple, quae est ratio proxima quare album A, est simile albo B. Et certum est quod non potest dari alia ratio proxima nisi unitas albedinis, in qua ista duo alba conveniunt realiter.
Si dicatur, quod album A seipso est simile, et album B, seipso est simile, hoc non valet, quia tunc essetfacilis responsio, et in onnibus possumus dicere, quod quia talis natura, etc. Sequeretur etiam, quod similitudo non fundaretur super uno, sed super duobus, quod est contra Aristotelem 5. Metaph, c. Ad aliquid, text. c. 20. ubi sic ait: Et dicitur etiam alio modo aequale, simile et idem, sunt igitur eadem. Omnia enim ista dicuntur secundum unum modum, quia referuntur ad unum. Sunt quaedam igitur eadem, quorum substantia eorum est una, et similia, quorum qualitas est una, et unum est principium numerorum, et mensura eorum. Haec ibi. Et ibi expresse Commentator vult quod dicantur similia, aequalia et eadem, quia conveniunt in aliquo, vide ibi. Certum est ergo, quod ex quo non conveniunt realiter in uno numero, quod convenire dicuntur in uno specie.
Praeterea, ex quo per Aristotelem 7. Phys. text. com. 29. in specie atoma fit comparatio, secundum magis et minus tantum fiet in specie specialissima et non in genere, ut diffuse declarat Commentator ibi. Tunc ergo quaeritur, quare unum album est magis simile alteri albo quam aliud? Nulla alia causa potest assignari, nisi quia magis participat albedinem communem utrique,
patet: ergo ex quo duo individua alba sunt similia, sequitur quod conveniunt in unitate specifica albedinis, quae est simpliciter ratio fundandi similitudinem. Non tamen intelligo quod albedo sic in communi, ut abstrahit a singularibus, fundet immediate similitudinem realem, quia hoc est impossibile, quia ut sic, habet tantum esse possibile ; sed intelligo sic quod ratio formalis quare unum potest dici simile alteri, est, quia utrumque conveniunt in una natura specifica albedinis. Nec intelligo quod prius fundetur in tali unitate communi, et mediante illa in unitate numerali, sicut albedo immediate fundatur in superficie, et mediante illa in substantia, quia tunc oporteret albedinem in communi habere existentiam propriam sicut et superficies ; sed similitudo albi A fundatur super A ut in fundamento proximo non absolute, sed inquantum convenit cum alio albo, puta B in unitate specifica albedinis, et si fundamentum proximum esset unum numero, exemplum esset magis clarum. Sicut enim dicit Doctor in primo dist. 31. et in quodl. quaest. 6. quod inter Pntrem, et Filium est perfectissima similitudo, quia tam fundamentum remotum quam proximun est unum numero, et illud idem numero est perfectissime in tribus ; sic dico in proposito, quod si posset dari una albedo numero, quae esset realiter communis duobus albis, in qua realiter convenirent, tunc secundum eamdem albedinem numero communicabilem essent realiter similia, sic quod albedo esset fundamentum remotum, et inquantum una in illis duobus albis, esset fundamentum proximum: ergo nunc si duo alba sunt realiter similia, conveniuntin albedinis unitate in communi, modo praeexposito, tanquam in ratione proxima fundandi, etc. Idem dico de aequalitate et identitate. Et ex his praemissis patet quid sit respondendum ad Occham.
Ad primum de illis quantitatibus, dico quod si illae quantitates non essent ejusdem speciei specialissimae, quod non dicerentur formaliter aequales, quia ibi nonesset proximum fundamentum aequalitatis, sive proxima ratio fundandi aequalitatem.
Ad aliud de albedine hac et illa, dico similiter quod essent similes inquantum essent una ratio proxima fundandi similitudinem, eo modo quo supra exposui, et si non convenirent in unitate speciei specialissimae, nullo modo dicerentur formaliter similes.
Ad aliud patet similiter ex supradictis. Ad aliud, cum quaerit de illa unitate, an sit unitas realis numeralis, an specifica, dico quod in creaturis est unitas specifica.Et cum dicit, quod illa non est realis, dico quod hoc habet probare, nec hoc sufficienter probavit, ut patet videndo rationes, quas facit in primo dist. 2. et magis patebit in dist. 3. quaest. 1. secundi Doctoris Subtilis, ubi resolvit omnes rationes Occham, et aliorum negantium posse dari praeter opus intellectus unitatem naturae minorem unitate numerali. Vide ibi. Sed in divinis, dico quod talis unitas realis, quae est proxima ratio fundandi similitudinem et aequalitatem, est unitas numeralis, ut infra patebit a Doctore dist. 31. et ibi exponam. Et cum ultra dicit quod una relatio numero habet unam rationem fundandi numero,dico quod si intelligit de ratione proxima, negatur, ut supra patuit.
Ad alia motiva de aequalitate et similitudine transcendent, dico quod concesso quod illa similitudo sit distincta realiter ab ipso Angelo, et concesso ex consequenti quod sit accidens reale, negatur tamen quod illud sit determinati generis (tenendo semper quod illud dicitur transcendens, quod est commune pluribus Praedicamentis) hujusmodi erit similitudo etaequalitas, ut fundantur in pluribus rebus diversorum Praedicamentorum, nec oportet hic multum insistere, etc. Alphonsus in primo, respondet ad argumenta facta ex fundamentis Scoti, quae talia sunt, probando quod proximum fundamentum aequalitatis in creaturis, sit unitas specifica rerum aequalium, similitudinis vero unitas specifica rerum similium. Primo sic: Illud est per se proximum fundamentum similitudinis rerum similium, in quo sibi invicem sunt similia ; sed in qualitate in communi tantum sunt similia, ergo. Major supponitur et minor probatur, quia quae sunt similia non sunt simiiia in eo, quod est proprium similitudini alteri similium, sed in eo quod est commune utrisque: sed haec albedo numero est propria huic et illa igitur duo alba non sunt similia in hac vel in illa albedine, sed in albedine in communi.
Secundo, unitas relationis oritur ex unitate alicujus absoluti praevii, sed similitudo in duobus similibus est ejusdem rationis in extremis ; igitur haec unitas similitudinis oritur ex unitate ejusdem rationis alicujus absoluti praevii. Sed illud absolutum praevium non est haec albedo, vel illa, quia neutra est .communis alteri ; ergo albedo in com--muni, et per consequens relationes aequiparantiae, qualis est similitudo, praeter extrema singularia, requirit aliquid commune, quod sit fundamentum ipsius.
Tertio, si similitudo non fundatur super unitate specifica, sed super hac albedine et illa numerali, pari ratione posset super hac albedine et hac nigredine numeraliter distinctis, quod est falsum. Probatur consequentia, quia non potest assignari ratio quare haec albedo, et illa sunt similes, et haec albedo et nigredo non similes, nisi quia duae albedines sunt ejusdem speciei, sed hoc non esset, nisi unitas specifica esset per sefundamentum similitudinis.
Ad has rationes respondet Alphonsus ubisupra. Ad primam negat minorem, et dicit quod sicut duo alba sunt formaliter similia suis propriis similitudinibus, et non similitudine communi, sic sunt fundamentaliter similia suis propriis albedinibus. Et similiter similitudo proprie dicta non est nisi inter distincta, ut sunt: duae autem albedines in albedine in communi non distinguuntur ; igitur non assimilantur in illa. Item, albedo in communi est fundamentum identitatis hujus albedinis et illius ; igitur non est fundamentum similitudinis, ut condividitur identitati.
Responsio patet ex supra declaratis, et concedo quod alba sunt formaliter similia suis propriis similitudinibus, non similitudine in communi ; unum tamen album non est fundamentum proximum similitudinis, nisi inquantum convenit cum alio albo in unitate specifica albedinis, ita quod unitas realis specifica est proxima et praecisa ratio fundandi similitudinem, ut supra exposui. Etcum addit,quod est inter distincta,dico quod requirit de necessitate et distinctionem et unitatem ; unitatem respectu fundamenti proximi in quo sunt similia, et distinctionem inter relativa similia, quae mutuo referuntur, ut patet a Scoto in primo dist. 31. et inquodlib. q. 6. Et quod dicit ultra, scilicet quod albedo in communi est fundamentum identitatis hujus albedinis et illius, concedo. Et cum infertur, ergo non est fundamentum similitudinis, dico quod sub alia ratione est fundamentum identitatis et sub alia similitudinis, ut infra patebit a Doctore dist. 31. et in quadi. quaest. 6.
Ad secundum respondet ipse Alphonsus, dicens quod ratio solvit seipsam, quia si unitas relationis venit ex unitate fundamenti, oportet quod talis sit unitas fundamenti, qualis est unitas relationis. Nunc autem ita est quod inter duo alba non est una similitudo communis, sed duae particulares: igitur non oportet quaerere unum fundamentum commune, sed duo particularia.
Responsio patet ex his, quae dixi respondendo ad Occham. Non enim accipitur unitas similitudinis, ut sicut fundamentum dicitur commune, quod ipsa dicatur communis, sed sic accipitur, quod istae duae relationes sive similitudines non possunt dici tales similitudines, quibus aliqua dicantur ad invicem similia, nisi detur fundamentum unum unitate specifica in quo conveniunt similia.
Ad tertium respondet idem Alphonsus, et dicit quod ut duae albedines sint similes, sufficit quod quaelibet earum per naturam sit vera albedo, et non est alia causa quaerenda. Unde sicut non est quaerenda causa quare ab hac albedine et illa intellectus abstrahit conceptum specificum, et non ab hac albedine et hac nigredine, nisi quia quaelibet particularis albedo per suam naturam particularem vera est albedo, ideo ab eis potest abstrahi conceptus ejusdem rationis, sic in proposito.
Respondeo, quod hoc non est solvere rationem, sed magis ipsam declinare, ut exposui in dist. 3. quaest. 1. secundi, vide ibi; nec oportet hic pertractare an detur unitas realis minor unitate numerali. Ibi enim prolixe exposui Doctorem, et solvi omnes rationes aliorum contra ipsum.
Item Alphonsus ubi supra respondet ad argumenta, quae facit Landulphus in primo dist. 18. quaest. 2. art. 1. conclusione quinta, pro conclusione Scoti, quod inter personas divinas est aequalitas proprie dicta, ut ponit ipse Scotus in primo dist. 19. et dist. 31. et inquodlib. quaest. 6. Et primo arguit sic Landulphus ex fundamentisScoti:Ubicumque est perfecta ratio fundamentiet distinctio extremorum, ibi est vera relatio; sed in personis divinis est perfecta ratio fundamenti aequalitatis proprie dictae: ergo. Major patet, quia ex sufficientia causae infertur effectus: sed fundamentum et extrema sunt sufficiens causa relationis. Minor patet, quia personae sunt extrema realiter distincta, et ibi est magnitudo perfecta, quia infinitas. Est etiam unitas fundamenti, quia una magnitudo numero est in tribus personis: ergo ibi est perfecta aequalitas, et haec ratio patet in Doctore Subtili in primo dist.Sl. et in quodlibet, q. 6.
Secundo arguit idem Landulphus: Ad aequalitatem et similitudinem proprie dictam sufficit unitas numeralis fundamenti ; ergo inter personas divinas est ponenda aequalitas et similitudo proprie dicta. Consequentia patet, quia per Alphonsum, totalis causa quare inter personas divinas non sit ponenda aequalitas et similitudo, est, quod earum non est alia et alia quantitas, nec alia et alia qualitas. Probatur ergo a Landulpho quod sufficit unitas numeralis fundamenti, et probat quadruplici ratione, ut patet in suo primo dist. 3. q. 1. art 1. concl. 2. Primo sic: Non minus repugnat unitas fundamenti relationibus fundatis super uno, sicut est idem, simile et quale, quam relationibus non fundatis super uno ; sed relationes, quae non fundantur super uno, possunt esse vere relationes et proprie cum unitate numerali fundamenti ; ergo multo plus relationes fundatae super uno. Major patet, quia relationes fundatae super uno, non distrahuntur per conditionem unitatis pltisquamillae, quae non fundatur super uno. Minor probatur, quia relationes producentis et producti non fundantur super uno ex 5. Metaph. cap. Ad aliquid, et tamen in divinis relationes producentis et producti fundantur in eadem essentia numero. Et similiter in creaturis eadem res fundat relationes moventis et moti, ut patuit a Scoto in primo dist. 2. parte. 2. q. 3. et in dist. 3. q. 7. et in 2. dist. 25. et in quodlib.
Secundo sic habita una quantitate et una qualitate reali numero in duobus realiter distinctis, illa dicuntur aequalia, et similia realiter et proprie; ergo cum una unitate numerali fundamenti stabit relatio realis fundata. Antecedens probatur, quia demus unam quantitatem et unam albedinem separatam in Sacramento vini et substantiae panis, ille panis nunc affectus istis accidentalibus esset aequalis pani priori realiter et proprie et sibi similis. Si dicatur, quod ista non est aequalitas realis, nec similitudo, quia panis, qui praefuit, non est, sed est transubstantiatus.
Istud non valet, quia hoc non est propter unitatem realem fundamenti, sed propter defectum extremi ; sed si rediret idem panis transubstantiatus et maneret, esset aequalis pani affecto illis accidentibus, et tunc esset idem fundamentum numero.
Tertio sic : Unitas numeralis fundamenti non plus repugnat relationibus aequiparantiae quam relationibus superpositionis, sed istis non repugnat, ergo nec illis. Major patet, quia relativa superpositionis plus recedunt ab unitate quam relativa aequiparantiae. Minor probatur, quia totum ad partem se habet secundum rationem excedentis, quia omne totum majus est sua parte, et tamen totius et partis est unitas numeralis ; ergo relatio superpositionis stat cum unitate numerali, et per consequens multo plus relatio aequiparantiae.
Quarto sic: In entibus est dare perfectam distinctionem et inaequalitatem realiter ; ergo et perfectam identitatem et aequalitatem. Ista consequentia patet, quia, secundum beatum Augustinum, aequalitas perfectior est simpliciter inaequalitate, et identitas distinctione. Si ergo est dare in universo illud quod est imperfectius, scilicet inaequalitatem et distinctionem perfectam, non deficiet illud quod est perfectius, scilicet aequalitas perfecta et identitas ; sed non potest esse perfecta aequalitas, nisi cum distinctione extremorum reali stet unitas substantiae numeralis, sic est in divinis perso -nis, et sic patet.
Respondet Alphonsus ubi supra. Primo ad primam dicit, quod licet in divinis sit magnitudo perfecta, quia tamen non est ibi alia et alia magnitu- do, ideo non est ibi aequalitas proprie dicta.
Sed haec responsio non solvit rationem. Tum quia cum unitate fundamenti sufficit realis distinctio extremorum. Tum quia relatio originis magis requirit distinctionem fundamenti quam relatio similitudinis vel aequalitatis, ut patet 5. Metaph. c. Ad aliquid, text. com. 20. ubi vult Philosophus, quod relatio secundi modi fundatur super actiouem et passionem. Et quomodo hoc intelligatur, vide Scotum in dist. 8. et in quodlib. q. 13. Relatio vero similitudinis et aequalitatis fundatur super unum, et tamen in divinis paternitas et filiatio, quae sunt relationes secundi modi, fundantur super eadem essentia numero, ut patet a communiter Theologis, quae relationes originis ex sua ratione formali non requirunt unitatem fundamenti; a fortiori ergo relationes aequalitatis in divinis possunt fundari super uno fundamento numero, cum de ratione sua requirant unitatem fundamenti, ut expresse patet ab Aristotele et Commentatore ubi supra.
Ad secundum respondet idem Alphonsus dicens primo, quod non est simile de relationibus originis quae non fundantur super uno, et relationibus quae fundantur super uno, quia relationes originis sunt alterius et alterius rationis in extremis, ideo non supponunt aliquam distinctionem priorem. Relationesautem,quae fundantur super uno, sunt ejusdem rationis in extremis, ideo requirunt aliquam distinctionem priorem, ut determinentur ad certum numerum.
Dat etiam aliam responsionem negando minorem, scilicet quod fundentur in eodem fundamento numero ; non enim relationes originis fundantur in eadem essentia realiter, cum sint realiter ipsa per exclusionem omnis distinctionis ex natura rei.
Ad secundam probationem dicit, quod in creaturis nulla una res fundat relationem moventis et moti,quia omne quod movetur ab alio movetur, unde voluntas non secundum illud quod movet movetur, sed secundum aliud.
Ista responsio non solvit rationem, ut patet intuenti. Quando dicit, quod quia relationes similitudinis sunt ejusdem rationis in extremis, ideo requirunt fundamenta, distincta utdeterminentur ad certum numerum, dico primo quod sufficit quod sint determinatae, puta ad dualitatem vel quaternitatem propter extrema; quia ergo Pater et Filius tantum sunt duo extrema, ideo ex natura rei inter Patrem et Filium sunt duae similitudines et duae aequalitates,una in Patre et alia in Filio. Et si per impossibile essent in divinis centum filii, ratione tot extremorum essent tot,et tot similitudines,nam inter duo extrema tantum non possunt esse nisi duae similitudines, una in uno extremo, et alia in alio extremo. Dico secundo, quod determinatus numerus ejusdem rationis non accipitur a fundamento, ut patet, quia idem fundamentum numero potest fundare mille similitudines ejusdem rationis,ut subtiliter probat Scotus in tertio dist. 8.
Ad aliud ubi negat minorem, dico primo quod quamvis paternitas et filiatio sint realiter ipsa essentia divina, distinguuntur tamen ex natura rei vel sunt non idem formaliter, ut probat Scotus in primo dist. 2. parte 2. q. 1. et expresse vult quod formaliter dis-
Unguantur, ut patet dist. 8. primi. q. penultim. et sic possunt fundari ex natura rei in eadem essentia numero. Secundo dico, quia si propter identitatem relationis originis cum essentia, ipsa essentia non dicitur fundamentum, et tamen sunt vere origines realiter distinctae, ita dicetur in proposito quod similitudo et aequalitas quamvis sunt idem cum essentia, tamen cum vera unitate numerali ipsius stat quod erunt reales et realiter distinctae.
Respondet ipse Alphonsus, quod si tales essent possibiles non fundarentur in essentia propter identitatem, sed non sunt possibiles in divinis, quia ibi non est alia et alia quantitas. Sed judicio meo hoc dicit ad placitum, cum non appareat major ratio de relationibus originis quam de istis.
Ad illud quod dicit, quod eadem res non potest fundare relationes moventis et moti, dico quod hic non oportet insistere,cum hoc sit quodammodo notum perexperientiam,sed quia hoc manifeste apparet a Scoto in primo dist. 2. q. 3. secundae partis, et dist. 3. q. 7. et in secundo, dist. 25. et in quoldib. et 26. distinct. primi. E t vide expositiones quas feci in primo dist. 3. q. 7. et in secundo dist. 3. q. 10. et dist. 25. Concedit tamen ipse Alphonsus, quod in nobis sunt duae voluntates, scilicet agens et possibilis; quidquid sit etiam posito quod tantum esset una, patet quod potest movere se causando aliquem actum in seipsa.
Ad secundam probationem illius antecedentis, quod idem numero potest esse proximum fundamentum aequalitatis. Dicit idem Alphonsus, quod si eadem quantitas numero esset in diversis, talia non essent aequalia, sed eadem. Ad probationem dicit,
quod si rediret idem panis transubstantiatus, non esset aequalis pani affecto illis accidentibus, sed idem in quantitate, licet diversus in substantia.
Sed ex superius declaratis patet quod haec responsio non evacuat rationem, nec oportet amplius insistere.
Respondet ipse Alphonsus. Primo, negando majorem, sicut respondit ad primam rationem. Secundo, per interemptionem minoris, quia totum realiter distinguitur a qualibet sui parte ratione alterius.
Dico, quidquid sit de illo exemplo totius et partis, quod ratio illa eodem modo tenet sicut prima, ut patet, nec multum curandum est de exemplis, ubi habetur veritas propositionis. Nec est praesentis speculationis quomodo totum dicatur distingui a suis partibus. De hoc patebit dist. 2. tertii, ubi multa exposui.
Ad quartam. Idem Alphonsus concedit quod in entibus potest reperiri perfecta aequalitas, imo si in entibus reperitur aequalitas proprie dicta, necessario est perfecta, quia consistit in esse punctuali, nec suscipit magis et minus, et dicit quod nunquam cum quantitate numerali stat aequalitas proprie dicta.
Haec responsio nihil valet, quia procedit ex eodem fundamento, die ut supra.
Nota etiam quod iste Doctor nititur solvere rationem, quam facit Landulphus in primo dist. 19. q. 2. art. 2. conclusione prima, qua probat ex fundamentis Scoti, quod in divinis aequalitas est distincta ab identilate et similitudine. Et arguit sic : Fundamenta non eadem ex natura rei fundantia relationem, necessario fundant relationes distinctas ; sed infinitas et essentia, similiter infinitas et sapientia, sunt non idem ex natura rei, et fundant relationes adaquantes suam rationem totalem ; ergo fundant relationes distinctas, et per consequens aequalitas, quae fundatur in infinitate, et identitas in essentia, et similitudo in sapientia, erunt relationes distinctae. Major patet, quia ex quo ponitur relatio adaequari fundamento, si fundamentum non sit illud, relatio non erit eadem ; si enim esset eadem alteri relationi, excederet fundamentum suum, quia fundaretur in altero fundamento distincto a suo. Minor quantum ad primam partem supponitur. Quantum ad secumdam, scilicet quod istae relationes adaequent totam rationem fundamenti, patet, quia Pater est Filio aequalis secundum totam infinitatem adaequate ; et similiter idem secundum essentiam, et similis secundum sapientiam adaequatissime. Haec Landulphus, et haec ratio potest patere a Scoto in primo, dist. 19. et dist. 31. in quodlib. q. 6.
Respondet Alphonsus ubi supra, dicens quod nulla est distinctio nec formalis nec ex natura rei inter infinitatem et essentiam, et per consequens non ponuntur fundamenta distincta respectu harum relationem, scilicet similitudinis, identitatis et aequalitatis.
Dico quod supra dist. 8. q. 2. inresponsione ad principale argumentum, patet quomodo inter infinitatem intensivam (quae ponitur gradus intrinsecus essentiae divinae) et essen tiam divinam, ponitur distinctio, et si non formalis, ponitur tamen distinctio ex natura rei, quae est minima dis tinctio inter distinctiones, quae sunt praeter opus intellectas. Dico etiam, quod saltem sunt non idem formaliter vel saltem distinguuntur form aliter negative, licet non positive, cum gradus intrinsecus non dicat distinctam formalitatem ab eo, cujus est gradus intrinsecus, ut patet a Doctore ubi supra. Ex his ergo patet infallibilis positio Doctoris Subtilis, et quomodo etiam possunt solvi multae objectiones contra ipsum. Sed sufficiant quae dixi, ut evitem tantam prolixitatem,relinquendo multa ingeniosis, et intellectus acumine praeditis.